PL 158, col. 306

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

Quae utraque exsecratur vera confessio. Sic
enim ait Veritas: Nemo novit Filium nisi Pater;
neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit
Filius revelare? [(Matth. XI, 27.)]
Siquidem eligunt
Spiritum sanctum nosse Patrem et Filium per revelationem
Filii; habet a Filio nosse, quod non est
aliud illi quam esse. Est igitur et procedit a Filio;
quoniam ab illo procedit a quo est. Si autem dicunt,
cum Pater et Filius dicuntur nosse se, quia essentia,
per quam se noscunt, eadem est Spiritui sancto,
consequi Spiritum sanctum ejusdem esse consortem
notitiae: cum legunt illum a Patre procedere,
de quo ait Filius: Ego et Pater unum sumus, confiteantur
nobiscum, propter essentialem identitatem
Patris et Filii, illum a Filio quoque proculdubio

procedere.
CAPUT XIII.
Spiritus sanctus procedens a Filio non est eo posterior
aut minor.
Si vero objicitur, cum dicimus Filium a
Patre nasci, et Spiritum sanctum a Patre et Filio
procedere, quia quosdam gradus et quaedam intervalla
constituimus quasi Spiritus sanctus esse non
possit, nisi Filius prius nascatur a Patre, ut posterior
Filio sit Spiritus sanctus: et ideo rectius dici
quod pariter sint a Patre, Filius nascendo, et Spiritus
sanctus procedendo, ita ut nec Filius a Spiritu sancto
sit, nec Spiritus sanctus a Filio, sicut splendor
et calor pariter sunt de uno sole, nec splendor a
calore est, nec calor a splendore; si, inquam, hoc

aliquis nostrae objicit assertioni, respondemus: Nos
nec gradus dignitatis ponimus in Deo, qui unus est;
nec in existendo Filium de Patre, aut Spiritum sanctum
procedere de Patre et Filio, intervalla in
aeternitate, quae est extra omne tempus, statuimus.
Similiter enim omnes Christianam fidem tenentes
confitemur nec minorem, nec posteriorem Filium
esse Patre; quamvis nonnisi de illo 56 sit. Ita
quoque nos qui dicimus Spiritum sanctum de Filio
esse sive procedere nec minorem nec posteriorem
eum Filio fatemur. Nempe quamvis splendor et
calor de sole procedant, nec possint esse nisi sit
ille de quo sunt; nihil tamen prius aut posterius in
tribus, in sole scilicet, et splendore, et calore

intelligimus: multo itaque minus, cum haec in rebus
temporalibus ita sint, in aeternitate, quae tempore
non clauditur, praedictae tres personae in existendo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.