PL 158, col. 334

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT V.
Quod boni angeli ante casum malorum pecccare
potuerunt.
MAG. Putasne bonos angelos similiter potuisse
peccare, antequam mali caderent? DISC. Puto; sed
ratione comprehendere vellem. MAG. Hoc certum
habes quia si non potuerunt peccare, non potestate
sed necessitate servaverunt justitiam. Quare non
magis meruerunt gratiam a Deo, quia steterunt,
aliis cadentibus, quam quia servaverunt rationalitatem,
quam perdere nequiverunt. Sed nec justi
recte, si bene consideres, dicerentur. DISC. Sic
monstrat ratio. MAG. Illi ergo qui ceciderunt, si
non peccassent cum possent, tanto meliores essent
quam isti, quanto et vere essent justi et

gratiam a Deo mererentur. Unde sequitur quia aut
electi homines majores et meliores erunt angelis
bonis, aut reprobi angeli perfecte non restaurabuntur,
quoniam non tales erunt homines, qui pro illis
assumentur, quales illi futuri erant. DISC. Haec
duo penitus neganda existimo. MAG. Potuerunt igitur
boni angeli peccare, ante casum malorum
nec aliter, quam sicut ostensum est de illis qui peccaverunt.
DISC. Aliter esse posse non video.
CAPUT VI.
Quomodo boni confirmati sunt in suo statu, et mali
in casu suo.
MAG. Illi itaque angeli, qui magis voluerunt justitiam
quam habebant, quam illud plus quod non
habebant, bonum quod quasi propter justitiam,

quantum ad voluntatem pertinuit, perdiderunt;
justitia retribuente, acceperunt et de illo, quod habebant,
in vera securitate permanserunt. Quapropter
adeo sunt provecti, ut sint adepti quidquid
potuerunt velle; nec jam videant quid plus velle
possint: et propter hoc peccare nequeunt. Illi
vero angeli qui maluerunt illud plus, quod nondum
Deus illis dare volebat, quam stare in justitia, in
qua facti erant, eadem justitia judicante, et illud
propter quod illam contempserunt nequaquam obtinuerunt;
et quod tenebant bonum amiserunt. Sic
ergo distincti sunt angeli, ut adhaerentes justitiae
nullum velle bonum possint, quo non 65 gaudeant;
et deserentes illam, nullum velle queant, quo non careant.
DISC. Nihil pulchrius, aut justius hac distinctione.

Sed si posses dicere, vellem audire cujusmodi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.