PL 158, col. 340
Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
diversis rationibus aliquatenus significat rem, et
aliquid; et nullatenus significat rem, aut aliquid:
significat enim removendo, et non significat constituendo.
Hac ratione nomen, nihil, quod perimit
omne quod est aliquid, et destruendo non significat
nihil, sed aliquid; et constituendo non significat aliquid,
sed nihil. Quapropter non est necesse, nihil
esse aliquid, ideo quia nomen ejus significat aliquid,
quolibet modo; sed potius necesse est nihil
esse nihil, quia nomen ejus significat hoc modo aliquid.
Hoc itaque modo non repugnat malum nihil
esse et mali nomen esse significativum; si sic aliquid
perimendo significat, ut nullius rei sit constitutivum.
DISC. Nequeo negare nomen nihili,
secundum praedictam a te rationem, aliquo modo
significare aliquid; sed satis notum est quia illud
aliquid, quod isto modo hoc nomine significatur,
non nominatur nihil; nec cum audimus hoc nomen,
accipimus illud pro illa re, quam ita significat.
Illud igitur quaero, pro quo hoc nomen ponitur;
et quod intelligimus, cum ipsum audimus:
illud, inquam, quaero, quid sit. Illud enim hoc nomen
proprie significat; et idcirco nomen est,
quia ejus significativum est, non quia supra
dicto modo negando significat aliquid: ejus quippe
nomen est, pro cujus significatione inter nomina
computatur, et illud vocatur nihil. Illud quaero, quomodo
sit aliquid, si proprie vocatur nihil; aut qualiter
sit nihil, si nomen significativum ejus significat
aliquid, aut quomodo idem sit aliquid, et nihil?
Illud idem quaero de nomine mali; et de eo quod
significat, et quod malum nominatur. MAG. Recte
quaeris; quia licet, supraposita ratione, malum et
nihil significent aliquid, tamen quod significatur
non est malum aut nihil: sed est alia ratio
qua significant aliquid, et quod significatur est
aliquid; sed non vere aliquid, sed quasi aliquid.
Multa quippe esse dicuntur secundum formam,
quae non sunt secundum rem: ut, timere, secundum
formam vocis, dicitur activum, cum sit 67
passivum, secundum rem. Ita quoque caecitas
dicitur aliquid, secundum formam loquendi, cum
non sit aliquid, secundum rem. Sicut enim de aliquo
dicimus quia visum habet, et visus est in eo;
ita dicimus quia habet caecitatem, et caecitas est in