PL 158, col. 346
Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
tantum velle posuimus. DISC. Ita est. MAG. Si ergo
ille, qui nihil vellet nisi commoda, non posset
habere majora et veriora, velletne minora quibuscunque
uti posset? DISC. Imo non posset non velle
quamlibet infima, si majora non posset. MAG.
Nonne, cum vellet commoda infima et immunda,
quibus irrationabilia animalia delectantur, esset eadem
voluntas injusta et vituperabilis? DISC. Quomodo injusta
aut reprehendenda voluntas esset; quia vellet,
quod non posse non velle accepisset? MAG. Voluntatem
tamen ipsam, sive cum vult summa commoda,
sive cum vult infima, constat esse opus et
donum Dei, sicut est vita aut sensibilitas, et non
esse in ea justitiam sive injustitiam. DISC. Non
est dubium. MAG. Ergo in quantum essentia est bonum,
aliquid est; quantum vero ad justitiam pertinet
sive injustitiam, nec bona nec mala est. DISC. Nihil
clarius. MAG. Sed non debet esse beatus, si non
habet justam voluntatem; imo non potest perfecte
nec laudabiliter esse beatus, qui vult quod nec potest,
nec debet esse. DISC. Multum patet.
CAPUT XIV.
Quod similiter sit, si sola accepta est voluntas rectitudinis:
et idcirco utramque voluntatem accepit
simul ut et justus, et ut beatus esset.
MAG. Consideremus ergo de justitiae voluntate. Si
daretur eidem angelo velle solum quod eum velle
conveniret, an posset aliud velle; aut si posset
non velle per se, quod accepisset velle? DISC. Omnino
quod vidimus in voluntate beatitudinis, necesse
est in hac quoque voluntate evenire. MAG. Ergo nec
justam, nec injustam haberet voluntatem. Sicut
enim ibi non esset voluntas injusta, si vellet inconvenientia.
Quoniam hoc non posset non velle; ita
hic si vellet inconvenientia, non idcirco esset
justa voluntas; quoniam sic hoc accepisset, ut non
posset aliter velle. DISC. Ita est. MAG. Quoniam ergo
nec solummodo volendo beatitudinem, nec solummodo
volendo 69 quod convenit, cum ex necessitate
sic velit, justus vel injustus potest appellari :
nec potest nec debet esse beatus nisi velit, et nisi
juste velit: necesse est ut sic faciat Deus utramque
voluntatem in illo convenire, ut et beatus esse velit,
et juste velit: quatenus addita justitia sic temperet
voluntatem beatitudinis, et resecet voluntatis
excessum, et excedendi non amputet potestatem, ut,
cum per hoc quia volet beatus esse, modum possit