PL 158, col. 350
Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
enim acceperunt ambo habere, et posse tenere,
et posse deserere. Hoc ultimum ideo Deus dedit ut
possent sibi dare aliquo modo justitiam. Si enim
nullo modo eam sibi possent auferre, nullo modo
possent sibi dare. Qui ergo hoc modo sibi dedit eam,
hoc ipsum a Deo accipit ut sibi eam daret.
DISC. Video quia non auferendo potuerunt sibi
dare justitiam; sed alter sibi dedit, alter sibi abstulit.
MAG. Vides ergo Deo parem eos debere gratiam,
quantum ad bonitatem ipsius, nec diabolum
ideo minus debere Deo reddere, quod Dei est; quia
sibi abstulit quod Deus dedit, et noluit accipere quod
Deus obtulit. DISC. Video. MAG. Semper igitur debet
Deo gratias agere malus angelus pro beatitudine
quam sibi abstulit; sicut bonus pro ea quam sibi ipse
dedit. DISC. Verissimum est. MAG. Aestimo quia animadvertis
Deum nullo modo posse facere injustum,
nisi injustum non faciendo justum, cum possit.
Nam ante acceptam justitiam nullus est justus, vel
injustus; et nullus post acceptam justitiam sit injustus,
nisi sponte deserta justitia. Sicut ergo bonus
angelus fecit se justum, non auferendo sibi justitiam,
cum potuit, ita Deus malum angelum facit injustum,
non reddendo ei justitiam, cum possit.
DISC. Facile cognoscitur.
CAPUT XIX.
Quod voluntas, in quantum est, bonum sit; et nulla
res malum sit.
MAG. Redeamus ad considerationem voluntatis;
et reminiscamur quod consideramus, voluntatem
scilicet beatitudinis, quidquid velit, non esse malum,
sed esse bonum aliquod, antequam accipiat