PL 158, col. 365

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT IV.
Quod hae responsiones videantur infidelibus sine necessitate,
et quasi quaedam picturae.
BOS. Omnia haec pulchra et quasi quaedam picturae
suscipienda sunt: sed si non sit aliquid solidum super
quod sedeant, non videntur infidelibus sufficere
cur Deum ea, quae dicimus, pati voluisse credere debeamus.
Nam qui picturam vult facere, aliquid eligit
solidum super quod pingat ut maneat quod pingit.
Nemo enim pingit in aqua vel in aere; quia ibi
nulla manent picturae vestigia. Quapropter cum has
convenientias, quas dicis, infidelibus quasi quasdam
picturas rei gestae obtendimus, quoniam non rem
gestam, sed figmentum arbitrantur esse quod credimus,

quasi super nubem pingere nos existimant.
Monstranda est ergo prius veritatis rationabilis soliditas,
id est necessitas quae probet Deum
ad ea, quae praedicamus, debuisse aut potuisse
humiliari. Deinde, ut ipsum quasi corpus veritatis
plus niteat, istae convenientiae quasi picturae corporis 76
sunt exponendae. ANS. Nonne satis necessaria
ratio videtur cur Deus ea, quae dicimus, facere
debuerit; quia genus humanum, tam scilicet pretiosum
opus, ejus omnino perierat; nec decebat ut
quod Deus de homine proposuerat, penitus annihilaretur:
nec idem ejus propositum ad effectum duci
poterat, nisi genus humanum ab ipso Creatore suo
liberaretur?
CAPUT V.
Quod redemptio hominis non potuit fieri per aliam
quam per Dei personam.
BOS. Haec ipsa liberatio si per aliam quam per Dei
personam (sive per angelum, sive per hominem)
esse facta quolibet modo diceretur, mens humana
hoc multo tolerabilius acciperet. Potuit enim
Deus hominem aliquem facere sine peccato, non de
massa peccatrice, nec de aliquo homine, sed
sicut fecit Adam per quem hoc ipsum opus fieri
potuisse videtur. ANS. An non intelligis quia quaecunque
alia persona hominem a morte aeterna
redimeret, ejus servus idem homo recte judicaretur?
Quod si esset, nullatenus restauratus esset in
illam dignitatem quam habiturus erat, si non peccasset:
cum ipse, qui nonnisi Dei servus et aequalis

angelis bonis per omnia futurus erat, servus
esset ejus, qui Deus non esset, et cujus angeli
servi non essent.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.