PL 158, col. 383
Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
erant in illo profecto, de quo diximus, numero;
non sunt homines facti, nisi pro restauratione
angelorum perditorum; et palam est quia non erunt
plures illis. Si autem ille numerus non erat in illis
omnibus angelis, complendum est de hominibus, et
quod periit, et quod prius deerat; erunt electi homines
plures reprobis angelis: et sic dicemus
quia non fuerunt homines facti tantum ad restaurandum
numerum imminutum, sed etiam ad perficiendum
nondum perfectum. BOS. Quid potius tenendum
est: an quod angeli prius facti sint in numero
perfecto, an non? ANS. Quod mihi videtur, dicam.
BOS. Non possum a te plus exigere. ANS. Si homo
factus est post casum malorum angelorum, sicut
quidam intelligunt in Genesi; non video posse me
per hoc probare alterum horum determinate. Potest
enim (ut puto) esse quod angeli prius fuerint in
numero perfecto, et postea factus sit homo propter
restaurandum imminutum eorum numerum: et
potest esse quod non fuerint in numero perfecto;
quia differebat Deus, sicut adhuc differt, illum implere
numerum, facturus humanam naturam suo
tempore. Unde, aut solummodo numerum nondum
integrum perficeret; aut, etiam si minueretur, restitueret.
Si autem tota creatura simul facta est; et
dies illi, in quibus Moyses istum mundum non simul
factum esse videtur dicere, aliter sunt intelligendi,
quam sicut videmus istos dies, in quibus vivimus:
intelligere nequeo quomodo facti sint angeli in illo
perfecto numero. Quippe si ita esset, videtur
mihi quia ex necessitate, aut aliqui homines vel
angeli casuri erant; aut plures essent in illa coelesti
civitate, quam illa perfecti numeri convenientia exigeret.
Si ergo omnia simul facta sunt; sic videntur
angeli, et duo primi homines in numero imperfecto
fuisse; ut hominibus, si nullus caderet angelus,
quod deerat solum perficeretur, et si aliquis periret,
hoc quoque, quod caderet, restitueretur: et
hominis natura, quae infirmior erat, quasi Deum
excusaret, atque diabolum confunderet; si ille suum
casum infirmitati suae imputaret, cum ipsa infirmior
staret: ac, si et eadem ipsa caderet, multo magis
Deum defenderet contra diabolum, et contra
seipsam: cum ipsa facta valde infirmior et mortis,
in electis de tanta infirmitate tanto altius ascenderet
quam unde diabolus cecidisset; quanto boni angeli