PL 158, col. 387

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

cito perfecerit; et cum intelligi possit quia in primis
hominibus quando peccaverunt, illam fecisset, si
non peccassent, sicut fecit in perseverantibus angelis.
Quamvis enim nondum proveherentur ad illam
aequalitatem angelorum, ad quam perventuri erant
homines, cum perfectus esset numerus de illis
assumendus. In illa tamen justitia, in qua erant,
videtur quod si vicissent ut non peccarent tentati
; ita confirmarentur cum omni propagine
sua, ut ultra peccare non possent: quemadmodum
quia victi peccaverunt, sic infirmati sunt,
ut, quantum in ipsis est, sine peccato esse non
possint. Quis enim audeat dicere plus valere injustitiam
ad alligandum in servitute hominem
in prima suasione sibi consentientem, quam valeret

justitia ad confirmandum eum in libertate,
sibi in eadem prima tentatione adhaerentem? Nam
quemadmodum quoniam humana natura tota erat
in parentibus primis, tota in illis victa est ut
peccaret (excepto illo solo homine, quem Deus
sicut scivit sine viri semine de Virgine facere, sic
scivit a peccato Adae secernere); ita in eisdem
tota vicisset, si non peccassent. Restat ergo ut
non completa in illo primo numero angelorum superna
civitas, sed de hominibus complenda fuisse dicatur.
Quae si rata sunt, plures erunt electi homines, quam
sint reprobi angeli. BOS. Rationabilia mihi valde
videntur quae dicis: sed quid dicemus; quia legitur
de Deo: Constituit terminos populorum juxta numerum
filiorum Israel? [(Deut III, 3.)]
Quod quidam, quia pro
filiorum Israel
invenitur angelorum Dei, sic exponunt;
ut secundum numerum bonum angelorum, assumendus
intelligatur numerus electorum hominum. ANS.
Hoc non repugnat praedictae sententiae, si certum
non est quod totidem angeli cecidissent, quot remanserunt.
Nam si plures sint Angeli electi, quam reprobi; 83
et necesse est ut reprobos electi homines
restaurent; et potest fieri ut beatorum
numero coaequentur; et sic plures erunt homines
justi quam angeli injusti. Sed memento quo pacto
incoepi tuae respondere quaestioni: ut, videlicet, si
quid dixero quod major non confirmet auctoritas,
quamvis illud ratione probare videar, non alia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.