PL 158, col. 437
De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
affectiones et usus: quod hic longum est inserere.
Nec ipsi appetitus, quos Apostolus carnem vocat,
quae concupiscit adversus spiritum [(Rom. VIII)]
;
et legem peccati, quae est in membris, repugnantem
legi mentis [(Galat. V)]
justi vel injusti sunt, per se
considerati. Non enim hominem justum faciunt,
vel injustum, sentientem; sed injustum, tantum
voluntate, cum non debet, consentientem. Dicit
enim Apostolus, nihil damnationis esse his qui
sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant [(Rom. VIII)]
,
id est, qui non carnis voluntate
consentiunt. Nam si sentientem sine
consensu, injustum facerent, sequeretur damnatio.
Quare non eos sentire, sed eis consentire, peccatum
est. Si enim per se injusti essent, quoties
illis consentiretur, injustum facerent. Sed quando
bruta animalia illis consentiunt, non dicuntur injusta.
Item: si peccata essent, auferrentur in baptismo,
cum omne peccatum abstergitur: quod nequaquam
fieri palam est. Quare non est in eorum essentia
ulla injustitia; sed in voluntate rationali illos inordinate
sequente. Cum enim illis resistit voluntas,
condelectando legi Dei secundum interiorem hominem;
tunc est justa voluntas. Justitiam enim, quam lex
jubet, et legem Dei dicit, quia a Deo est; et legem
mentis, quia per mentem intelligitur: sicut lex vetus
lex Dei dicitur, quia a Deo est; et lex Moysi,
quia per Moysen ministrata est. Quod quidem dixi
nullam actionem per se injustam dici, sed propter
injustam voluntatem; in illis planum est, quae non
injuste possunt fieri aliquando: ut est, hominem
occidere, sicut fecit Phinees [(Num. 25)] : et
utriusque sexus commistio, ut in conjugio: sive in
brutis animalibus. In illis vero quae nunquam
nisi injuste possunt esse, ut est perjurium, et quaedam
alia, quae nec sunt nominanda, non ita facile
intelligitur. Sed si aliqua actio, qua fit aliquid:
quae non est, nisi dum fit aliquid et peracto eo
transit, ut 99 jam non sit; aut opus, quod sit et
remanet (verbi gratia: cum in scribendo quod scribi
non debet, transit scriptio, qua fiunt scripturae
quae remanet) esset peccatum transeunte actione,
ut jam non sit; transiret similiter peccatum, nec
jam esset; aut quandiu remaneret quod fit, nunquam
deleretur peccatum: sed videmus peccata
saepe et non deleri, actione delata; et deleri