PL 158, col. 452
De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
perspecta fuerit, dissolvitur. Quapropter ex
utraque palam est quia nihil nisi pia voluntate Dominus
noster et redemptor sustinuit in omnibus, quae
passus est.
CAPUT XX. Quod natus de Virgine, pro originali peccato habuerit originalem justitiam.
Ut mihi videtur, de peccato quidem originali,
sicut proposui, sufficienter ostensum est quomodo
ad hominem de Virgine conceptum nulla ratione
descendere a parentibus potuit; sed potius justus,
et beatus fieri, ratione exigente, debuit. Quamobrem,
quoniam de justo Patre secundum divinam,
et de justa matre secundum humanam naturam,
justus ab ipsa origine, ut ita dictum sit, natus
est; non incongrue pro originali injustitia, quam
omnes alii filii Adae habent, a sua origine justitiam
originalem habere dicendus est.
CAPUT XXI [ al. XX]. Quare non potuit habere personalem injustitiam.
At de personali injustitia superfluum est disputare,
quod ad illum non attigerit; quoniam
humana natura nunquam in illo sine divina fuit, nec
illius anima unquam aggravata contra voluntatem,
aut ullo modo impedita est corpore corruptibili.
Quae anima, quoniam ipsa, imo totus ille homo et
Verbum Dei Deus, una persona semper exstitit,
nunquam sine perfecta justitia, et sapientia, et potestate
fuit, quam semper a seipso ille secundum
personam, sicut Deus, habuit; licet in naturis humana
a divina, quod habuit; acceperit:
altiorem autem aliam rationem, quomodo Deus
assumpsit hominem de massa peccatrice sine peccato,
velut azymum de fermentato, praeter
istam, quam hic; et illam quam alibi posui [(lib. II,
cap. 16)] esse non nego: quam, si mihi ostensa
fuerit, libenter accipio; et meas, si (quod non arbitror)
contra veritatem esse potuerint ostendi,
non teneo.
CAPUT XXII [ al. XXI]. De quantitate originalis peccati.
Porro peccatum originale nec majus potest esse
quam dixi, nec minus: quia cum infans jam rationalis