PL 158, col. 454

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

satisfactione peccati Adae? Nam qualiter justus Deus
exigit ab illis satisfactionem 104 peccati, quod non
habent? Ad quod dico: Deus non exigit ab
ullo peccatore plus quam debet. Sed quoniam nullus
potest reddere quantum debet; solus Christus
reddit pro omnibus qui salvantur plusquam
debent: sicut jam in praefato opusculo dixi.
CAPUT XXIII [ al. XXI]. Cur et quomodo peccatum descendat in infantes.
Adhuc alio quoque modo videndum est qua
ratione peccatum minus sit in infantibus, quam in
Adam; cum ab illo in omnes descendat. Per unum
enim hominem, quod est per Adam, peccatum intravit
in hunc mundum; et per peccatum, mors.
Cur autem minus sit, non cognoscitur; si cur,

et quomodo insit, non intelligatur. Quod
quamvis supradictum sit, quantum opus erat ad
hoc quod quaerebatur; tamen non erit superfluum,
si hic breviter repetitur. Equidem negari
nequit infantes in Adam fuisse, cum peccavit: sed
in illo causaliter, sive materialiter, velut in
semine fuerunt; in seipsis personaliter sunt, quia
in illo fuerunt ipsum semen, in se singuli sunt diversae
personae, in illo non alii ab illo, in se alii
quam ille. In illo fuerunt ille, in se sunt ipsi: fuerunt
igitur in illo, sed non ipsi; quoniam nondum
erant ipsi. Forsitan dicet aliquis: istud esse quo
alii homines in Adam fuisse dicuntur, quasi
nihil et inane quoddam est, nec est nominandum
esse. Dicat ergo illud esse, fuisse nihil aut falsum

sive vanum, quo fuit Christus secundum semen
in Abraham, in David et in aliis Patribus; et quo
omnia; quae sunt ex semine, fuerunt in seminibus
ipsis; et nihil fecisse Deum, cum omnia quae procreantur
ex semine, ipsi fecit prius in seminibus;
et dicat nihil, vel vanum aliquid esse hoc, quod si
vere non esset, haec quae videmus esse non essent.
Si enim verum non est ea, quae natura procreat ex
seminibus, in illis prius aliquid fuisse, nullo modo
ex ipsis essent. Quod si hoc dicere stultissimum
est; non falsum vel vanum, sed verum et solidum
esse fuit, quo fuerunt omnes alii homines in

Adam: nec fecit Deus inane aliquid, cum eos in illo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.