PL 158, col. 469

Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

non fuit hoc verum, scilicet, quia futurum erat aliquid:
aut quando desinet, et non erit hoc verum,
scilicet, quia praeteritum erit aliquid. Quod si neutrum
istorum cogitari potest, et utrumque hoc
verum sine veritate esse non potest, impossibile est
vel cogitare quod veritas principium, aut finem habeat.
Denique si veritas habuit principium, aut habebit
finem, antequam ipsa inciperet, verum erat
tunc quia non erat veritas; et postquam finita
erit, verum erit quia non erit veritas. Atqui verum
non potest esse sine veritate: erat igitur
veritas, antequam esset veritas; et erit veritas,
postquam finita erit veritas: quod inconvenientissimum
est. Sive igitur dicatur veritas habere, sive
intelligatur non habere principium vel finem, nullo

claudi potest veritas principio vel fine. » Haec tu in
Monologio tuo. Quapropter veritatis diffinitionem a
te audire exspecto. MAG. Non memini me invenisse
diffinitionem veritatis: sed si vis, quaeramus
per rerum diversitates, in quibus veritatem dicimus
esse, quid sit veritas. DISC. Si aliud non potero, vel
audiendo juvabo.
CAPUT II. De veritate significationis, et de duabus veritatibus enuntiationis.
MAG. Quaeramus ergo primum quid sit veritas in
enuntiatione: quoniam hanc saepius dicimus veram,
vel falsam. DISC. Quaere tu; et quidquid inveneris,
ego observabo. MAG. Quando est enuntiatio vera?
DISC. Quando est quod enuntiat, sive affirmando,

sive negando: dico enim esse quod enuntiat, etiam
quando negat esse quod non est; quia sic enuntiat, 110
quemadmodum res est. MAG. An ergo
tibi videtur quod res enuntiata sit veritas enuntiationis?
DISC. Non. MAG. Quare? DISC. Quia nihil est
verum, nisi participando veritatem: et ideo veri
veritas in ipso vero est; res vero enuntiata non
est in enuntiatione vera, unde non ejus veritas, sed
causa veritatis ejus dicenda est. Quapropter non
nisi in ipsa oratione quaerenda mihi videtur ejus veritas.
MAG. Vide ergo an ipsa oratio, aut ejus significatio,
aut aliquid eorum, quae sunt in diffinitione
enuntiationis, sit quod quaeris? DISC. Non puto.
MAG. Quare. DISC. Quia si hoc esset, semper esset

vera; quoniam eadem manent omnia, quae sunt
in enuntiationis diffinitione; et cum est, quod enuntiat,
et cum non est: eadem est enim oratio, et eadem
significatio, et caetera similiter. MAG. Quid igitur
tibi videtur ibi veritas? DISC. Nihil aliud scio, nisi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.