PL 158, col. 473
Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
dixit quoniam qui facit veritatem venit ad lucem [(Joan. III, 21)]
.
Non enim separat illum ab hac veritate
sive luce; qui patitur persecutionem propter
justitiam; aut qui est, quando, et ubi debet
esse; aut qui stat, vel sedet, quando debet, et similia.
Nullus namque dicit tales non bene facere. Et
cum dicit Apostolus quia recipiet unusquisque prout
gessit [(II Cor. V, 10)]
, intelligendum ibi est quidquid
solemus dicere bene facere, vel male facere.
DISC. Usus quoque communis locutionis hoc habet,
ut et pati, et multa alia dicat facere, quae non sunt
facere. Quare rectam quoque voluntatem, de cujus
veritate, ante veritatem actionis, supra contemplati
sumus, inter rectas actiones, nisi fallor, computare
possumus. MAG. Non falleris. Nam qui vult quod debet,
recte et bene facere dicitur, nec ab his qui veritatem
faciunt excluditur. Sed quoniam de veritate
investigando, illam loquimur, et Dominus de illa
veritate quae in voluntate est, specialiter videtur
dicere, cum dicit de diabolo quia in veritate non
stetit [(Joan. VIII, 44)]
: ideo separatim quid in voluntate
veritas esset, considerare volui. DISC. Placet
mihi ita factum esse. MAG. Cum ergo constet actionis
veritatem aliam naturalem esse, aliam non naturalem,
sub naturali ponenda est illa veritas erationis,
quam supra vidimus [(cap. 2)] ab illa non posse
separari. Sicut enim ignis, cum calefacit, veritatem
facit, quia ab eo accepit a quo habet esse: ita et
haec oratio, scilicet, dies est, veritatem facit, cum
significat diem esse, sive dies sit, sive dies non sit,
quoniam hoc naturaliter accepit facere. DISC. Nunc
primum video in falsa oratione veritatem.
CAPUT VI. De sensuum veritate, et quod falsitas, quae putatur esse in sensu, sit in opinione.
MAG. Putasne nos praeter summam veritatem,
omnes sedes invenisse veritatis? DISC. Reminiscor
nunc cujusdam veritatis, quam in his, de quibus
tractasti, non invenio. MAG. Quae est illa? DISC. Est
quidem in sensibus corporis veritas, sed non semper:
nam fallunt nos aliquando. Nam cum video
aliquando per medium vitrum aliquid, fallit me visus:
quia aliquando renuntiat mihi corpus, quod
video ultra vitrum, ejusdem esse coloris cujus est
et vitrum, cum alterius sit coloris: aliquando vero
facit me putare vitrum habere colorem rei, quam
ultra video, cum non habeat. Multa sunt alia, in
quibus visus, et alii sensus fallunt. MAG. Non mihi
videtur haec veritas, vel falsitas in sensibus esse,
sed in opinione. Ipse namque sensus interior se