PL 158, col. 476

Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

DISC. Nihil mihi certius. MAG. An audebis dicere
quia Deus aliquid faciat aut permittat non sapienter,
aut non bene? DISC. Imo assero quia nihil nisi bene
et sapienter. MAG. An judicabis non debere esse quod
tanta bonitas et tanta sapientia facit, aut permittit?
DISC. Quis intelligens audeat hoc cogitare? MAG.
Debet igitur esse pariter, et quod faciente, et quod
permittente Deo fit. DISC. Patet quod dicis. MAG.
Dic etiam: an putas esse debere malae voluntatis
affectum? DISC. Idem est ac si dicas an debeat esse
opus malum: quod nullus sensatus concedet. MAG.
Permittit tamen Deus aliquos male facere, quod
male volunt. DISC. Utinam non tam saepe permitteret.
MAG. Idem igitur debet esse, et non esse: debet
enim esse, quia bene et sapienter ab eo, quo

non permittente fieri non posset, permittitur; et non
debet esse, quantum ad illum, cujus iniqua voluntate
concipitur. Hoc igitur modo Dominus Jesus,
quia solus innocens erat, non debuit mortem
pati, nec ullus eam illi debuit inferre; et tamen
eam debuit pati, quia ipse sapienter, et benigne, et
utiliter voluit eam sufferre. Multis enim modis
eadem res suscipit diversis considerationibus contraria:
quod in actione saepe contingit, ut in percussione.
Percussio namque et agentis est et patientis:
unde et actio dici, et passio potest, quamvis,
secundum ipsum nomen, actio vel percussio, et quae
similiter dicta a passivis in activa significatione dicuntur
magis videantur esse patienter quam agentis.
Quippe secundum id quod agit, magis proprie

videntur dici agentia vel percutientia; et secundum
id quod patitur, actio vel percussio. Nam agentia
et percutientia, ab agente et percutiente dicuntur
(sicut providentia a providente, et continentia a
continente) quae scilicet agens et percutiens, providens
et continens, activa sunt; actio vero et percussio,
ab acto et percusso, quae passiva sunt, derivantur.
Sed quoniam (ut in uno dicam quod in
caeteris intelligas) sicut percutiens non est sine percussione,
nec percussus absque percutiente, ita percutientia
et percussio sine invicem esse nequeunt;
imo una et eadem res est diversis nominibus secundum
diversas partes significata: idcirco percussio,
et percutientis, et percussi esse dicitur. Quapropter
secundum quod agens vel patiens eidem subjacent

judicio, vel contrariis, ipsa quoque actio ex utraque
parte similiter judicabitur, aut contrarie. Cum
ergo et qui percutit recte percutit, et qui percutitur
recte percutitur: ut, cum peccans, ab eo ad quem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.