PL 158, col. 485
Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
est esse; et pereunte corpore, colorem ejus manere
impossibile est. MAG. Non similiter se habent color
ad corpus et rectitudo ad significationem. DISC.
Ostende dissimilitudinem. MAG. Si nullus aliquo significare
velit signo quod significandum est, erit ulla per
signa significatio? DISC. Nulla. MAG. An ideo non erit
rectum ut significetur quod significari debet? DISC. Non
idcirco minus erit rectum, aut minus hoc exiget rectitudo.
MAG. Ergo non existente significatione, non perit
rectitudo, qua rectum est, et qua exigitur, ut quod
significandum est, significetur. DISC. Si interiisset,
non esset rectum hoc, nec ipsa hoc exigeret. MAG.
Putasne, cum significatur quod significari debet,
significationem tunc rectam esse propter hanc et
secundum hanc ipsam rectitudinem? DISC. Imo non
possum aliter cogitare. Si enim alia rectitudine
recta est significatio; pereunte ista, nihil prohibet
rectam esse significationem. Sed nulla est
recta significatio, quae significat quod non est rectum
significari, aut quod non exigit rectitudo. MAG. Nulla
igitur significatio est recta alia rectitudine, quam
illa quae permanet pereunte significatione. DISC.
Palam est. MAG. An itaque non vides quia non ideo
est rectitudo in significatione, quia tunc incipit
esse, cum significatur esse quod est, vel non esse
quod non est; sed quia significatio tunc fit secundum
rectitudinem, quae semper est: nec ob hoc abest a
significatione, quia perit, cum non sic ut debet, aut
cum nulla sit significatio; sed quoniam tunc significatio
deficit a non deficiente rectitudine? DISC. Sic
video, ut non possim non videre. MAG. Rectitudo
ergo, qua significatio recta dicitur, non habet esse,
aut aliquem motum, per significationem: quomodocunque
moveatur ipsa significatio. DISC. Mihi
nihil jam clarius. MAG. Potesne probare colorem
similiter se habere ad corpus, quomodo rectitudo se
habet ad significationem? DISC. Paratior nunc
sum probare quia valde dissimiliter. MAG. Puto quia
jam tibi notum est quid de voluntate et ejus rectitudine,
et de aliis quae rectitudinem habere debent,
sentiendum sit. DISC. Omnino video
hac ipsa ratione probari, quoquo modo ipsa sint,
rectitudinem immutabilem permanere. MAG. Quid
itaque consequi existimas de ipsis rectitudinibus.