PL 158, col. 501

Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

aliqua ingruente deserit tentatione, nulla vi aliena
abstrahitur; sed ipsa convertit se ad id quod
fortius vult.
CAPUT VIII. Quod nec Deus potest auferre voluntatis rectitudinem.
DISC. Nunquid vel Deus potest illi auferre rectitudinem?
MAG. Vide quomodo non possit. Totam quidem
substantiam, quam de nihilo fecit, potest redigere
in nihilum; a voluntate vero habente rectitudinem,
non valet illam separare. DISC. Hujus tuae
mihi inauditae assertionis multum a te rationem exspecto.
MAG. Nos loquimur de illa voluntatis rectitudine,
qua justa dicitur voluntas, id est quae propter
se servatur. Nulla autem est justa voluntas, nisi quae
vult 121 quod Deus vult eam velle. DISC. Quae hoc

non vult, plane injusta est. MAG. Servare itaque
rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem,
est unicuique eam servanti velle quod Deus vult
illum velle. DISC. Sic oportet fateri. MAG. Si
Deus separat hanc rectitudinem ab alicujus voluntate,
aut volens facit hoc, aut nolens. DISC. Nolens
non potest. MAG. Si itaque aufert alicujus voluntati
praefatam rectitudinem vult quod facit. DISC.
Absque dubio vult. MAG. Utique ab cujus voluntate
vult separare eamdem rectitudinem, non vult
eum rectitudinem servare voluntatis propter
ipsam rectitudinem. DISC. Sic sequitur. MAG. Sed
jam positum est servare hoc modo rectitudinem voluntatis
esse omni servanti velle quod Deus vult
illum velle. DISC. Si positum non esset, ita tamen

esset. MAG. Ergo si Deus saepe fatam rectitudinem
tollit ab aliquo, non vult eum velle quod vult
eum velle. DISC. Nihil consequentius, et nihil impossibilius.
MAG. Igitur nihil magis impossibile, quam
Deum rectitudinem voluntatis auferre. Quod tamen
facere dicitur, quando non facit ut eadem rectitudo
non deseratur. Porro diabolus, vel tentatio, ideo dicitur
hoc facere, sive voluntatem ipsam vincere,
et a rectitudine, quam tenet abstrahere; quoniam
nisi promitteret ei aliquid aut minaretur auferre,
quod magis quam ipsam rectitudinem vult; nullatenus
ipsa se ab illa, quam aliquatenus vult,
averteret. DISC. Sic planum videtur mihi quod
dicis, ut nihil contra posse dici existimem.

CAPUT IX. Quod nihil sit liberius recta voluntate.
MAG. Cernis itaque nihil liberius recta voluntate,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.