PL 158, col. 511
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
CAP. III.-- Quod libere futura, non sint necessaria necessitate praecedente, sed sequente.
Cum autem futurum dicitur de re, non semper
res necessitate est, quamvis sit futura. Nam si dico: Cras seditio futura est in populo,
non tamen necessitate
erit seditio. Potest enim fieri, antequam sit, ut
non fiat, etiamsi est futura. Aliquando vero
est, ut res sit ex necessitate quae dicitur futura, ut
si dico cras esse futurum ortum solis. Si ergo cum
necessitate futurum pronuntio de re futura hoc
modo, seditio cras futura, necessitate futura est;
aut, ortus solis cras futurus, necessitate futurus
est: seditio quidem, quae non erit ex necessitate,
sola sequenti necessitate futura asseritur; quia futura
de futura dicitur: si enim cras futura est, necessitate
futura est: ortus vero solis duabus necessitatibus
futurus intelligitur, scilicet et praecedenti
quae facit rem esse, ideo enim erit quia necesse
est ut sit; et sequenti, quae nihil cogit esse,
quoniam idcirco necessitate futurus est, quia futurus
est. Quapropter, cum dicimus quia quod Deus
praescit futurum, necesse est esse futurum, non asserimus
semper rem esse necessitate futuram;
sed rem futuram, necessitate esse futuram. Non
enim potest futurum simul non esse futurum. Idem
sensus est, si sic dicitur: Si Deus praescit aliquid,
non addendo futurum; quoniam in praescire intelligitur futurum.
Nam non est aliud praescire quam scire futurum;
et ideo si praescit Deus aliquid, necesse est illud
esse futurum. Non ergo semper sequitur praescientiam
Dei, rem necessitate futuram esse; quoniam, quamvis
omnia futura praesciat, non tamen praescit cuncta
futura necessitate, sed quaedam praescit ex libera
rationalis creaturae voluntate futura. Notandum
quippe est quia, sicut necesse non est Deum velle
quod vult; ita necesse est in multis velle hominem
quod vult; et, sicut necesse est esse, quidquid
Deus vult; ita necesse est esse, quod vult homo
in his, quae Deus ita subdit humanae voluntati, ut
si vult fiant, si non vult non fiant. Quoniam enim
quod Deus vult, non potest non esse; cum vult hominis
voluntatem nulla cogi vel prohiberi necessitate
ad volendum; vel ad non volendum, et vult effectum
sequi voluntatem; tunc necesse est voluntatem
esse liberam, et esse quod vult. In hujusmodi
ergo verum est quia necessitate sit opus peccati,
quod vult homo facere; quamvis non necessitate
velit. Quod si quaeritur de peccato ipsius voluntatis,
cum peccat volendo, utrum sit necessitate, respondendum
est quia sicut non vult necessitate, ita non
est peccatum voluntatis necessitate. Nec necessitate.
operatur eadem voluntas; quia si non vellet