PL 158, col. 518
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
in malis vero facit quod sunt, sed non quod mala
sunt. Nam omni rei esse justam vel bonam, est aliquid
esse; nulli vero rei est esse aliquid, injustam
vel malam esse. Siquidem bonum vel justum
esse, est justitiam habere: quod est aliquid. Malum
vero esse vel injustum, est non habere justitiam
quam debet habere: quod non est aliquid. Justitia
namque aliquid est; injustitia vero nihil, sicut dixi.
Est autem aliud bonum, quod dicitur commodum,
cujus contrarium est malum, quod est incommodum.
Hoc malum aliquando nihil est, ut caecitas;
aliquando est aliquid, ut dolor. Sed hoc malum, cum
aliquid est, Deum facere non negamus; quia ipse
est, sicut legitur, faciens pacem et creans malum [(Isa. XLV, 7)]
.
Ipse namque creat incommoda, quibus
exercet et purgat justos, et punit injustos. Itaque
de illo tantum malo, quod est injustitia, per
quam dicitur injustum, certum est quia nunquam
est aliquid; nec alicui rei est esse aliquid, injustam
esse. Et, sicut Deus non facit injustitiam, ita non
facit aliquid injustum esse: qui tamen facit omnes
actiones et omnes motus, quia ipse facit res
a quibus, et ex quibus, et per quas, et in
quibus fiunt; et nulla res habet ullam potestatem
volendi aut faciendi, nisi illo dante. Ipsum
quoque velle, quod aliquando justum est, aliquando
injustum, nec est aliud quam uti potestate
volendi et voluntate, quas Deus dat, inquantum est, 127
bonum est, et a Deo est. Quod tunc quidem
quando recte est, bonum et justum est; quando
vero non recte, hoc solo quia non recte est, malum
est et injustum. Est autem aliquid recte esse, et hoc
est a Deo; non esse vero recte, non est aliquid, nec
est a Deo. Nam, sicut cum aliquis utitur gladio, aut
lingua, aut potestate loquendi, non est aliud gladius,
aut lingua, sive potestas cum rectus est eorum
usus, aliud, cum non est rectus; ita voluntas
qua utimur ad volendum, sicut ratione utimur ad
ratiocinandum, non est aliud quando quis illa recte
utitur, et aliud quando non recte; nec magis nec
minus est hoc quod est essentialiter, cum est justa,
quam cum injusta est voluntas, per quam dicitur
aut substantia aut actio justa vel injusta. Sic, itaque
facit Deus in omnibus voluntatibus et operibus bonis,
et quod essentialiter sunt, et quod bona sunt;
in malis vero non quod mala sunt, sed tantum quod
per essentiam sunt. Quemadmodum enim non est
essentia rerum, nisi a Deo; ita non est recta,
nisi ab ipso. Hujus vero rectitudinis, de qua
loquor, absentia, quae est injustitia, non est nisi in