PL 158, col. 532
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
quod jam non imputatur ad peccatum, quamvis evenerit
propter peccatum. Denique non promittitur
nobis per baptismum et fidem Christianam beatitudo,
quam habebat Adam ante peccatum in paradiso,
sed quam habiturus erat, quando completus
esset numerus hominum, qui assumendi erant ad
perficiendum civitatem supernam, quae et de angelis
et de hominibus est complenda: ubi non generabunt
homines, sicut facerent in paradiso. Si ergo conversi
ad Christum mox transirent in illam incorruptibilitatem,
non essent homines de quibus colligi posset
ille numerus: quoniam ad beatitudinem, quam viderent,
nullus posset non festinare. Hoc puto esse
quod dicit Apostolus de illis: Qui per fidem operati
sunt justitiam, et hi, inquit, omnes testimonio fidei
probati, non acceperunt repromissionem, Deo pro
nobis melius aliquid providente, ne sine nobis consummarentur [(Hebr. XI, 33, 39, 40)]
.
Si enim quaeritur
quod nobis melius providerit ex hoc, quia
illi non acceperunt repromissionem, nihil convenientius
responderi posse video, quam quod supra
dixi: quia, scilicet, si illis probatis, non differretur
promissa justis beatitudo, periret meritum in
illis, qui non per fidem hoc, sed per experimentum
cognoscerent: propagatio etiam hominum, de
qua nos nati sumus, deficeret; quoniam omnes ad
incorruptibilitatem, quam praesentem viderent, currerent.
Magnum itaque bonum 132 nobis providit
Deus, cum sanctis testimonio fidei probatis distulit
acceptionem repromissionis; ut et nos propagaremur,
et maneret fides, per quam cum illis repromissionem
promereremur; et simul cum illis consummaremur.
Alia quoque ratio est cur baptizati,
atque martyres, non statim fiunt incorruptibiles.
Nempe si quis servum suum, quem proposuerat
magnis aliquando ditare honoribus, graviter verberet
pro culpa, pro qua nullo modo per se
queat satisfacere, post hanc verberationem constituto
tempore detrusurus eum in horrendum carcerem,
ubi gravissimis torqueatur suppliciis; et sit
aliquis potens apud dominum, qui pro illo satisfaciens
eum reconciliet: utique plagae, quas reus ante satisfactionem,
dum erat in culpa, merito suscepit,
non delentur; sed majora tormenta, in quae nondum
intrusus fuerat, reconciliatione praeveniente
avertuntur; honores quoque, quos suo tempore
accepturus erat si non peccasset, et quibus cariturus
erat post culpam, si non reconciliatur, propter