PL 158, col. 57

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

praeferebat. Sed mores qui in eo valde perversi erant,
ista multum decolorabant, et insuper odium quod
omnino more canino contra Anselmum exercebat.
Quod odium quantum ad se Anselmus non magni
pendens; sed tamen mores illius concinere [ al., convenire]
sagacitati ingenii ejus magnopere cupiens,
coepit quadam sancta calliditate puerum piis blandimentis
delinire, puerilia facta ejus benigne tolerare,
multa nisi quae sine ordinis detrimento tolerari
poterant concedere, in quibus et aetas ejus delectaretur,
et effrenis animus in mansuetudinem
curvaretur. Gaudet puer in talibus, et sensim a sua
feritate [ al., veritate] ipsius demittitur animus. Incipit
Anselmum diligere, ejus monita suscipere, mores
suos componere. Quod ille intuens, prae caeteris

eum familiariter amplectitur [ al. omit.], nutrit, fovet,
et ut semper in melius proficiat omnibus modis
hortatur et instruit. Dehinc paulatim ei quae concesserat
puerilia, subtrahit; eumque ad honestam
morum maturitatem provehere satagit. Non frustratur
pia sollicitudo ejus, proficiunt in juvene ac roborantur
sacra monita ejus. Ergo ubi de firmitate
boni studii adolescentis se posse confidere animadvertit,
mox omnes pueriles actus in eo resecat, et
si quid reprehensionis eum admittere comperit, non
modo verbis, sed et verberibus in eo acriter [ al.,
acrius] vindicat. Quid ille? Aequanimiter cuncta sustinet,
confirmatur in proposito omnis religionis,
fervet in exercitio discendae omnis sanctae actionis,
suffert patienter aliorum contumelias, opprobria,

detractiones, servans erga omnes affectum sincerae
dilectionis. Laetatur pater in his, ultra quam dici
possit, et diligit filium sancto charitatis igne, plusquam
credi possit.
14.
Sed cum ipse (ut flens referebat) eum ad magnum
Ecclesiae fructum proficere speraret, ecce
gravi corporis infirmitate praeripitur, lectoque recipitur.
Videres [ al., videns] tunc bonum patrem felicis
juvenis amicum, lecto jacentis die noctuque
assidere, cibum et potum ministrare; omnium ministrorum
super se ministeria suscipere, veri amici
morem in omnibus gerere; ipse corpus, ipse animam
ejus studiosissime refovebat. Appropinquanti autem
ad exitum familiari praecepit alloquio, quatenus post

obitum suum si possibile foret, suum esse sibi revelaret.
Spopondit, et transiit. Corpus defuncti ex
more lotum, vestitum, in feretro compositum, in
ecclesiam delatum est. Circumsederunt fratres psalmos
pro ejus anima decantantes; Anselmus vero
quo liberius pro eo preces funderet, in secretiorem
ecclesiae locum secessit. Qui cum inter ipsas lacrymas
ex gravi cordis moestitudine corpore [ al., torpore]
deficeret, et paululum oculos in somnum
deprimeret, vidit in spiritu mentis suae quasdam
reverendi vultus personas candidissimis vestibus
ornatas, domum in qua idem Osbernus vitam finierat
introisse, et ad judicandum circumsedisse. Verum
cum judicii sententiam ignoraret, eamque sollicitus
nosse desideraret, ecce Osbernus adest similis homini,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.