PL 158, col. 572
Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
est homo, quod falsum est. DISC. Ad hoc ratio deducitur.
MAG. Nonne ergo vides quia grammaticus
non ob aliud magis videtur significare hominem,
quam albus, nisi quia grammatica soli homini
accidit, albedo vero non soli homini? DISC. Sic
sequitur ex eo quod finximus: sed sine figmento
volo ut hoc efficias. MAG. Si homo est in grammatico,
non praedicatur cum eo simul de aliquo; sicut
animal non praedicatur cum homine, quia inest in
homine: non enim apte dicitur quod Socrates est
homo animal. DISC. Non potest contradici. MAG. Sed
convenienter dicitur quod Socrates est homo grammaticus.
DISC. Convenienter. MAG. Non est igitur
homo in grammatico. DISC. Sic consequi video.
MAG. Item: si grammaticus est homo sciens grammaticam,
ubicunque ponitur grammaticus, apte ponitur
homo sciens grammaticam. DISC. Ita est. MAG.
Si igitur apte dicitur, Socrates est homo grammaticus,
apte quoque dicitur, Socrates est homo homo
sciens grammaticam. DISC. Consequitur. MAG. Omnis
autem homo sciens grammaticam est homo grammaticus.
DISC. Ita est. MAG. Socrates igitur, qui
est homo homo sciens grammaticam, est homo
homo grammaticus: et quoniam homo grammaticus
est homo sciens grammaticam, consequitur ut Socrates
sit homo homo sciens grammaticam: et sic
in infinitum. DISC. Non possum apertae consequentiae
resistere. MAG. Item: si in grammatico
homo intelligendus est cum grammatica, similiter
in omnibus similibus denominativis, id quod
denominatur cum eo a quo denominatur. DISC.
Hoc sentiebam. MAG. Ergo hodiernum significat
id quod vocatur hodiernum et hodie. DISC. Quid
postea? MAG. Hodiernum igitur significat aliquid
cum tempore. DISC. Ita esse necesse est. MAG.
Ergo, hodiernum non est nomen sed verbum;
quia est vox significans tempus, nec est oratio.
CAPUT XIV. Grammaticum esse significativum grammaticae, sive significare scientem grammaticam.
DISC. Satis mihi probasti grammaticum non significare
hominem. MAG. Vides igitur qui dixerim
quia grammaticus non est hominis significativum.
DISC. Video: et exspecto ut grammaticum