PL 158, col. 575

Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

probatum sit hominem simul et grammaticam non
esse grammaticum. Unde consequitur solum hominem
esse grammaticum; quoniam non potest esse
grammaticus, nisi aut solus, aut cum grammatica:
quamvis namque grammatici nomen significativum
sit grammatica, non tamen convenienter
respondetur interroganti, quid grammaticus
sit; grammatica, aut, qualitas: et si nullus est
grammaticus, nisi participando grammaticam; consequitur
ut homo non sit grammaticus, nisi cum
grammatica. MAG. Quod quidem dicitur quod homo,
solus, id est, sine grammatica est grammaticus,
quantum ad tuam quaestionem solvendam sufficit,
duobus modis intelligi potest; uno vero, altero
falso: homo quippe solus, id est, absque grammatica
,
est grammaticus; quia solus est habens
grammaticam: grammatica namque, nec sola, nec
cum homine habet grammaticam: sed homo solus,
id est, absque grammatica, non est grammaticus:
quia absente grammatica nullus esse grammaticus
potest: sicut qui praecedendo ducit alium, et
solus est praevius; quia qui sequitur non est praevius,
nec separatim, nec sicut ex illis duobus unus fiat
praevius et solus non est praevius, quia nisi sit qui
sequatur, praevius esse non potest. Cum vero
dicitur quod grammaticus est qualitas; non recte,
nisi secundum tractatum Aristotelis De categoriis,
dicitur.
CAPUT XVII. De Aristotelis sensu in tractatu De categoriis.

DISC. An aliud habet ille tractatus, quam omne
quod est, aut est substantia, aut qualitas, aut quantitas,
etc. Si ergo solus homo est grammaticus; sola
substantia est grammaticus, quomodo ergo secundum
illum tractatum, grammaticus magis est
qualitas quam substantia? MAG. Etsi hoc ibi intelligatur
quod tu dicis: quia omne quod est, aliquid
horum est: non tamen fuit principalis intentio Aristotelis
hoc in illo libro ostendere; sed quoniam
omne nomen, vel verbum aliquid horum significat:
non enim intendebat ostendere quid sint singulae
res, nec quarum rerum sint appellativae singulae
voces; sed quarum significativa sint. Sed quonlam

voces non significant nisi res; dicendo quid sit quod

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.