PL 158, col. 577

Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quia est qualitas. MAG. An ignoras quia idem Aristoteles
appellat voces nomine rerum quarum sunt significativae,
et non quarum tantum sunt appellativae,
in eodem libro; ut cum dicit quia omnis
substantia videtur significare hoc aliquid, id est,
omnis vox significans substantiam; sicut nominat
vel potius ostendit res (quod tu paulo ante meministi
solis vocibus earum significativis, et
saepe non appellativis. DISC. Non hoc ignorare possum: 149
quare sive quaeratur de voce, sive de
re, cum quaeritur quid sit grammaticus secundum
Aristotelis tractatum, et secundum sequaces ejus:
recte respondetur, qualitas: et tamen secundum
appellationem vere est substantia. MAG. Ita est:
non enim movere nos debet, quod dialectici aliter

scribunt de vocibus, secundum quod sunt significativae;
aliter eis utuntur loquendo secundum quod
sunt appellativae: si et grammatici aliud dicunt
secundum formam vocum, aliud secundum rerum
naturam. Dicunt quippe lapidem esse masculini
generis, petram feminini, mancipium autem neutri;
timere activum, timeri vero passivum: cum
nemo dicat lapidem esse masculam, aut petram
feminam, an mancipium nec masculam nec feminam;
aut timere facere; timeri autem pati.
CAPUT XIX. Utrum grammaticus, cum designet habentem qualitatem, spectet ad categoriam, habere.
DISC. Aperta ratio nihil me in his quae dixisti dubitare
permittit: sed adhuc est de hac quaestione

quod velim discere. Nam, si grammaticus est
qualitas, quia significat qualitatem, non video cur
armatus non sit substantia, cum significet substantiam:
et sic armatus ideo est habere, quia significat
habere, ignoro cur grammaticus non sit habere,
cum significet habere. Omnino enim quemadmodum
grammaticus probatur significare qualitatem, quia
significat habentem qualitatem; ita armatus significat
substantiam, quia significat habentem substantiam,
id est arma: et sicut armatus convincitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.