PL 158, col. 60
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
onus, rejicere non audeo. Repetit praesul edictum,
et ut primo jubet ne transgrediatur.
CAPUT III.
Benignitas erga omnes. Libri nonnulli et epistolae
scriptae.
19.
Dehinc Anselmus ad monasterium reversus talem
se cunctis exhibuit, ut ab omnibus loco charissimi
Patris diligeretur. Ipse enim mores omnium
et infirmitates aequanimiter sufferebat; et unicuique
sicut expedire sciebat, necessaria suggerebat. O quot
in sua jam infirmitate desperati per piam sollicitudinem
ejus sunt ad pristinam sanitatem revocati!
Quod tu Herewalde, decrepite senex, in teipso percepisti,
quando gravatus non solum aetate sed et
valida infirmitate, ita ut nihil tui corporis praeter
linguam haberes in tua potestate, per manus illius
pastus, et vino de racemis per uvam in aliam ejus
manum expresso, de ejus ipsa manu bibens es [ al.,
et] refocillatus, ac pristinae sanitati redonatus. Neque
enim alium aut aliunde potum sumere poteras,
qui tibi cordi esset, ut referebas. Ipse quippe Anselmus
in usu habebat infirmorum domum frequentare,
singulorum fratrum infirmitates diligenter investigare,
et quod infirmitas cujusque expetebat, singulis
absque mora seu taedio subministrare. Sicque sanis
pater, et infirmis erat mater, imo sanis et infirmis
pater et mater in commune. Unde et quidquid
secreti apud se quivis illorum habebat, non secus quam
dulcissimae matri ille revelare satagebat. Verumtamen
solers diligentia juvenum hoc praecipue exercebat.
20.
De quorum numero quidam in ipso conventu
hoc apud se proposuerat, quatenus nulla occasione
unquam suam manum suis genitalibus membris admoveret.
Cui proposito invidens diabolus, tantum
dolorem et angustiam in eisdem membris fecit eum
sentire, ut se juvenis nullo modo ferre valeret.
Sentiebatur etenim caro ipsa tanti ponderis esse,
ac si quaedam plumbi gravissima moles ad ima eum
detrahens, in illa sui corporis parte penderet. Cumque
in habitu suo anxietatis magnitudinem dissimulare
non posset, requisitus ab Anselmo quid
haberet, rem celare non potuit. Admonitus itaque
ut modum aegritudinis admota manu probaret, verecundatus
recusavit, timens ne propositum violaret.
Tunc Anselmus, assumpto secum quodam grandaevo
fratre et religioso, juvenem languidum in secretiorem
locum ducit, utpote modum infirmitatis illius
agniturus, et auxilium pro possibilitate laturus.
Quid amplius? Caro sanissima reperitur, et admodum
mirati sunt. E vestigio quippe omnis illa diabolica
vexatio cadit, nec in hujusmodi fatigat ulterius
juvenem, quem simplex Anselmi aspectus a
tanta clade fecit immunem.
21.
Praeterea quidam ex antiquioribus ipsius coenobii
fratribus, qui veteri odio plurimum erat infestus
Anselmo, nec ullatenus poterat super eum respicere
simplici oculo, infirmitate pressus ad extrema perductus
est. Cum itaque fratres meridiana hora in
lectis ex more quiescerent, ipse in domo infirmorum