PL 158, col. 68
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
amoris, nihil pietatis, nihil benevolentiae, sive dulcedinis
circa se in vobis sentiunt, nec illi alicujus
[ al. omit.] in vobis boni postea fidem habeant, sed
omnia vestra ex odio et invidia contra se procedere
credant. Contingitque modo miserabili, ut sicut
deinceps corpore crescunt, sic in eis odium et suspicio
omnis mali crescat, semper proni et incurvi ad
vitia. Cumque ad nullum fuerint in vera charitate
nutriti, nullum nisi depressis superciliis, oculove
obliquo valent intueri.
31.
Sed propter Deum vellem diceretis mihi,
quid causae sit quod eis tantum infesti estis? Nonne
homines; nonne ejusdem naturae sunt cujus vos
estis? Velletisne vobis fieri quod illis infertis [ al.,
facitis]? Si quidem quod sunt, vos essetis? Sed esto.
Solis eos percussionibus et flagellis ad mores bonos
vultis informare [ al., minare]? Vidistis unquam
artificem ex lamina auri vel argenti solis percussionibus
imaginem speciosam formasse? Non puto.
Quid tunc? Quatenus aptam formam ex lamina formet
[ al., aptet], nunc eam suo instrumento leniter
premit et percutit, nunc discreto levamine lenius
levat et format. Sic et vos si pueros vestros cupitis
ornatis moribus esse, necesse est ut cum depressionibus
verberum impendatis eis paternae pietatis
et mansuetudinis levamen atque subsidium. Ad haec
abbas: Quod levamen? quod subsidium? Ad graves
et maturos moles illos constringere laboramus. Cui
ille: Bene quidem. Et panis et quisque solidus utilis
et bonus est, eo uti valenti. Verum subtracto lacte
ciba inde lactentem infantem, et videbis eum magis
ex hoc strangulari, quam recreari. Cur hoc? Dicere
nolo, quoniam claret. Attamen hoc tenete, quia sicut
fragile et forte corpus pro sua qualitate habet cibum
suum; ita fragilis et fortis anima habet pro sui
mensura victum suum. Fortis anima delectatur et
pascitur solido cibo, patientia scilicet in tribulationibus,
non concupiscere aliena, percutienti unam
maxillam praebere alteram, orare pro inimicis,
odientes diligere, et multa in hunc modum. Fragilis
autem et adhuc in Dei servitio tenera [ al., tenere],
lacte indiget, mansuetudine videlicet aliorum,
benignitate, misericordia, hilari advocatione, charitativa
supportatione, et pluribus hujusmodi. Si
taliter vestris et fortibus et infirmis vos coaptatis;
per Dei gratiam omnes, quantum vestra refert, Deo
[ al., cura Deo] acquiretis. His abbas auditis ingemuit
dicens: Vere erravimus a veritate, et lux
discretionis non luxit nobis. Et cadens in terram
ante pedes ejus se peccasse, se reum esse confessus
est, veniamque de praeteritis petiit, et emendationem
de futuris repromisit. Haec idcirco diximus, quatenus
per haec quam piae discretionis et discretae pietatis in
omnes fuerit agnoscamus.
32.
Talibus studiis intendebat, in istis Deo serviebat,
per haec bonis omnibus valde placebat. Unde
bona fama ejus non modo Northmannia tota est respersa,
verum etiam Francia tota, Flandria tota,
contiguaeque his terrae omnes [ al., terra omnis];