PL 158, col. 720

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

tua exerceat. Iis intenta a rerum, nutilium curis et
cogitationibus se avocet, et totam se ad haec mala
fugienda, et ad aeterna bona capessenda, sancti timoris
et beati amoris igne succendat.
XI.
De corpore, post animae discessum.--Ad te
jam redeo, dulcissime Creator, et benignissime Redemptor,
formator et reformator meus, votis supplicius
tuam implorans pietatem, ut doceas cor
meum vitali timore et salutari tremore considerare
quam fetida et quam lugubri conditione caro mea
post obitum, spiritu quod ad praesens vegetatur
viduata, putredini et vermibus tradatur consumenda.
Ubi tunc erit, si qua modo est, de qua superbit,
pulchritudo ejus; exquisitae, quibus nunc
defluit, deliciae illius; delicati artus? Nonne tunc

vere implebitur in ea illud propheticum: Omnis
caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni? [(Isa. XL, 6.)]
Claudentur oculi ad interiora capitis
reflexi, quorum saepe vanis et perniciosis vagationibus
delectabar. Jacebunt horrendis tenebris obducti,
qui modo pro luce vanitates gaudent haurire. Patebunt
aures vermibus mox replendae, quae nunc detractionis
voces et saeculares rumores damnabili jucunditate
suscipiunt. Stringentur dentes miserabiliter
obserati, quos solvit edacitas. Putrescent nares,
quae nunc variis odoribus delectantur. Squalore fetido
labia horrebunt, quae stulto cachinno frequenter
dissolvi gaudebant. Ligabitur lingua tabida sanie,
quae saepe inanes fabulas proferebat. Arctabitur
guttur, et venter saturabitur vermibus, qui variis

escis crebro distenti sunt. Quid commemorem singula?
Tota illa compositio corporis, cujus sanitati,
cujus commoditati, cujus voluptati omnis pene cura 207
invigilat, in putredinem, in vermem, postremo
in abjectissimum pulverem dissolvetur. Ubi cervix
erecta? Ubi jactantia verborum, ornatus vestium,
varietas deliciarum? Velut somnium evanuerunt,
omnia ulterius non reditura transierunt, et amatorem
sui miserrimum reliquerunt.
XII.
De anima a corpore separata.--Deus bone,
quid est quod intueor? Ecce occurrit timor timori,
dolor dolori. Post separationem sui a corpore, nonne
anima a multitudine occursantium daemonum, qui
ejus accusationes exaggerent, circumfundetur, et

usque ad minimam negligentiam de omnibus exquiretur?
Veniet princeps mundi hujus cum satellitibus
suis furore rabidus, callidus ad circumveniendum,
ad mentiendum pronus, malevolus ad accusandum,
quaecunque potest contra eam vera ex
perpetratis malis proferens, multa falsa confingens.
O tremenda hora, o examen horridum! Hinc judex
districtus ad judicandum; inde adversarii procaces
ad accusandum. Stabit anima sola sine consolatore,
inde solatium solum capiens, si eam bonorum operum
conscientia defendit. Sed in tanta districtione
ubi omnia nuda apparebunt, quis gloriabitur castum
se habere cor? Si justus vix salvabitur, peccator et
impius ubi parebunt? [(I Petr. IV, 18.)]
Tunc laudantium
labia cessabunt, adulatorum lingua non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.