PL 158, col. 725

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

nomen dulce, nomen delectabile, nomen confortans
peccatorem, et beatae spei. Quid est enim Jesus,
nisi Salvator? Ergo Jesu, propter temetipsum esto
mihi Jesus, qui me plasmasti, ne peream; qui me
redemisti, ne condemnes; qui me creasti tua bonitate,
ne pereat opus tuum mea iniquitate. Rogo,
piissime, ne perdat mea iniquitas quod fecit tua omnipotens
bonitas. Recognosce, benignissime, quod
tuum est; et absterge quod alienum est. Jesu, Jesu,
miserere, dum tempus est miserendi, ne damnes in
tempore judicandi. Quae namque tibi utilitas in sanguine
meo, si descendero in aeternam corruptionem? Neque enim mortui laudabunt te, Domine, neque omnes
qui descendunt in infernum
[(Psal. CXIII, 17)]
. Si
me admiseris intra latissimum tuae misericordiae sinum,

non erit augustior propter me, Domine.
Admitte ergo, o desideratissime Jesu, admitte me
intra numerum electorum tuorum, ut cum illis te
laudem, te perfruar, et glorier in te inter omnes qui
diligunt nomen tuum. Qui cum Patre et Spiritu sancto
gloriaris per interminata saecula. Amen.
MEDITATIO III. Deploratio male amissae virginitatis.
Anima mea, anima aerumnosa, anima, inquam,
misera miseri homunculi, excute torporem tuum, et
discute peccatum tuum, et concute mentem tuam;
reduc ad cor enorme delictum, et produc de corde
immanem rugitum. Intende, infelix, intende sceleris
tui horrorem, et protende horrificum terrorem,
et terrificum dolorem. Tu, inquam, quae quondam

candidata coelesti lavacro, dotata Spiritu
sancto, in Christiana professione jurata, virgo fuisti
Christo desponsata. O unde memini! O quem
nominavi! utique non jam benignum sponsum
virginitatis meae, sed terribilem judicem immunditiae
meae. Heu memoria perditae jucunditatis! Cur
sic superaggravas pressuram possidentis infelicitatis?
quam misera sors flagitiosi hominis, cui
et bonum et malum pariter sunt in tormentum? Torquet
enim me mala conscientia, et cruciatus ejus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.