PL 158, col. 736

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

expetendum, quam illud bonum, ad quod
non potest accedere ullum malum. Hoc bonum
est ipse Creator noster, qui nunquam nisi bonus
est. Quod bonum si, ejus gratia largiente, habere
poteritis, omnia alia bona in illo habebitis.
Si vero alia bona habentes, illum solum non habetis;
in vanum laboratis, ventumque stultissime
sequentes, in extremis non veritatem, sed vanitatem
invenietis.
Est autem, sicut videtis, si recte consideratis, praesens
gloria, quasi vesica vento plena; quae dum sic
plena tenetur in manibus, conspicitur speciosa et
clara; cui si fortuito punctus permodicus imprimatur,
non claritas, sed inanitas, et ventus remanet in
manibus. Animadvertite ergo; et, sicut in principio

hujus meditationis vos monui, de novissimis vestris
semper cogitetis; quia sic cogitantes, semperque de
exitu vestro metuentes non facile peccabitis, et
sic usque in extremum viventes, finita temporali laetitia,
quae dum sic timebatis, circa oculos vestros
quasi ventus volabat, non vanitatem, sed veritatem,
quae Christus est, invenietis, ad quam vos perducat
qui vos creavit. Amen.
MEDITATIO VI. Ad roborandum spiritum ne desperemus; quia si veram poenitentiam agimus, veram misericordiam sine dubio de omnibus peccatis nostris inveniemus.
Cum ad peccata quae feci respicio, et poenas et
tormenta intelligo, quae pro iis pati debeo, non parvum

timorem habeo. Itaque multum anxius et multum
timidus de perditione mea, si forte alicubi aliquam
consolationem inveniam requiro. Sed heu
miser! nullam invenio; quia non solum Creatorem
meum, sed et illum, et omnem creaturam ejus a me
offensam esse certus existo. Creator itaque meus
cum omni creatura sua, peccatis meis graviter offensus,
me damnat; mea conscientia certa de suis malis
operibus, ex omni parte me accusat. Et ita nullam
consolationem invenio, nec ab ullo facile me
puto habere. Quid ergo faciam? quo me convertam
sic desolatus, sic peccatorum meorum malitiis involutus?
Si ad illum, qui me rectum fecit, redire
volo, ejusque ineffabilem pietatem, ut de me misericordiam
habeat, deprecor; non parum timeo ne pro

tanta temeritate magis eum moveam ad iracundiam
adversum me, et pro hoc gravius se vindicet de sceleribus
meis, quibus non timui ejus mansuetudinem
exasperare. Quid ergo? Remanebo quasi desperatus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.