PL 158, col. 738

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

sui, coeperunt et ipsi certatim ad fontem currere
misericordiae, ad fontem pietatis, et peccata sua
in eo lavare. Coepit autem et ipse fons pietatis cum
peccatoribus convesci, coepit eis aperire sacramenta
confessionis sanctae, per quam alleviatur omne onus
peccati; quia in vera confessione mundatur omnis
macula delicti.
Post haec appropinquante tempore, quo pati deberet
pro redemptione peccatorum, Judaei, ex quorum
stirpe secundum carnem ortus est, ducti invidia, illum,
pro eo quia erat pius et misericors, crucifixerunt.
Qui tamen et in ipsa morte non immemor pietatis
suae, pro interfectoribus suis Patrem suum rogabat,
ut dimitteret illis hoc peccatum: Non enim sciunt, inquit, 213 quid faciunt
[(Luc. XXIII, 34)]
. Excusat illos

dulcissima Domini pietas, qui non vult mortem peccatoris,
sed ut convertatur, et vivat [(Ezech. XXXIII,
11)]
. Cujus ergo cor tam durum, tamque lapideum
non emollire possit tanta mansuetudo Creatoris nostri?
Quem cum in multis creatura sua, quam ad
imaginem et similitudinem suam de nihilo creavit,
dehonestaret, non se vindicavit, sed dehonestatus,
et multis malis operibus illorum irritatus, patienter
tulit, et ut ad illum sine haesitatione redirent,
dulciter admonuit. Pius ergo et dulcis Dominus
noster Jesus Christus, sicut per prophetam dicitur, non vult mortem peccatoris, sed ut relinquat vias suas
malas
[(Ezech. XVIII, 23)]
, et sic poenitentiam agens
de iniquitatibus suis, revertatur ad gratiam sui
Creatoris. Quam misericors etiam sit erga peccatricem

animam, dicit per alium prophetam, exhortans
eam ut etiam post peccatum revertatur ad eum, et
invenient misericordiam. Tu autem, inquiens, fornicata es cum amatoribus multis
[(Jer. XXXI, 1)]
,
id est, tu quae in baptismate mihi fidem promiseras,
tuam castitatem cum amatoribus multis commaculans
violasti, tamen poenitentiam age, et revertere
ad me, et suscipiam te. Nullus ergo peccator
desperet, quando fornicata cum multis amatoribus
recipitur, quia fons pietatis et misericordiae
Jesus Christus nullius iniquitatibus exhauritur, nullius
sceleribus polluitur, sed semper purus, et
abundans gratia dulcedinis, omnes ad se revertentes
infirmos et peccatores recipit, et quibuscunque
peccatis sint maculati, abluit. Et ut certi sint omnes

peccatores et iniqui se veniam peccatorum suorum
accipere, si ipsa peccata sua curant dimittere, et
poenitentiam agere, ipse fons pietatis, pro amore
quem erga eos habebat, eamdem carnem quam
pro eis sumpsit, sicut superius exposui, pertulit crucifigi,
ut qui erant peccatis mortui, nec aliter ad
vitam redire poterant, nisi pretio sanguinis ejus
redempti, nullo modo desperent, cernentes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.