PL 159, col. 317
Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J
meditari, fetido ore effari, pollutis digitis ausus fui
describere, parce, quaeso, parce et miserere. Nosti
enim, pia domina, hoc me ita praesumpsisse, quia
talem me confiteor esse ut nec coelo nec terra me judicem
dignum esse; et ideo nimis anxius vellem, si
quo modo valerem, eniti quatenus aliquo miserationis
suae intuitu super me Deus intenderet, qui sua ineffabili
gratia vel modicum sancti amoris affectum
erga benignitatis tuae dulcedinem in me accenderet.
Confido quippe quoniam si hoc faceres, ab his quae
merui poenis inferni sua miseratio tuaque subventio
me forte redimeret. Quapropter, domina, ne indigneris
quasi audaci et praesumptuoso, quia si quid
horum in istis esse videtur, mea gravis necessitas
compulit, et tua grandis et omni saeculo probata
bonitas suasit. Ultima ergo atque summa votorum
meorum intentio est, ut vel in extremo examine justissimi
filii tui si me, remota misericordia, severa
sententia crudeli tortori damnandum tradiderit,
subvenias, et me ad inferos rapienti occurras, ac
manica misericordissimae defensionis tuae protectum,
ne in aeternum damner, eripias. Et quidem,
domina, quondam parvulis, et forte mihi, si non
fallor, hoc a matronis, cum ad verbera raperentur
a praedagogo, impensum reminiscor, et ob hoc illis
nonnulli valde gratiosi fuerunt, ac pietatis viscera,
quibus in eorum pia liberationi usae sunt, magnifice
praedicaverunt. Si ille igitur pro tantilla gratia,
quibus, quaeso, praeconiis a coeli civibus, qui de
peccatorum salvatione gratulantur, praedicaberis,
cum mei magna peccatoris, ut dixi, miserta fueris?
Utique beatus et bonus filius tuus Dominus Jesus
dicit ita gaudium esse in coelis, angelis Dei, super uno
peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta
novem justis, qui non indigent poenitentia [(Luc. XV,
7,10)] . Cum ergo pro poenitente fiat gaudium in coelis,
quoniam in eo quod illum malorum suorum
poenitet, tendit ad salutem, quale gaudium erit,
domina, quando aliquis liberatus ab omni malo
pervenit ad ipsam salutem? Si igitur me a meritis
poenis liberatum, aeternae salutis participem feceris,
nimium totam curiam regni coelorum exhilarabis.
Quapropter, piissima domina mater, ne parvipendas
enormem immanitatem criminum meorum, ut
postponas magnitudinem gaudiorum pro remissione
illorum congratulantium angelorum. Domina, domina,