PL 159, col. 558
Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
propter peccatores quam propter justos factam esse
Dei matrem. Dicit enim ipse bonus Filius ejus se non
venisse vocare justos, sed peccatores [(Matth. IX, 13)] .
Apostolus quoque testatur quod Christus venerit in
mundum peccatores salvos facere, quorum se fatetur
primum esse
[(I Tim. I, 2, 15)] . Si igitur ipsa propter
peccatores, scilicet propter me meique similes, facta
est Domini mater, quomodo immanitas peccatorum
meorum cogere me poterit desperare veniam eorum,
cum tam ineffabile donum sit factum ex ea
ob curationem eorum? At ipsa curatio ad quos efficacius
progredietur, aut in quibus misericordius
operabitur quam in illis a quibus tantum bonum
amatur, amplectitur et veneratur. Excitemus ergo
mentem nostram, fratres mei, et enitamur, quantum