PL 159, col. 561

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

hominis et momentaneae potestatis, qualis apparatus
omnis boni putamus fiebat pro adventu coelestis
Regis et aeterni in corde sacratissimae Virginis, quae
illum non solum erat in semet transitive hospitatura,
sed etiam ex substantia sua factum hominem paritura?
Siquidem ubi venit plenitudo temporis [(Gal. IV, 4)] , quod
suo adventui ipse Deus ante tempora praedestinavit,
misit angelum Gabrielem, unum de primis principibus
regni sui, nuntiare tibi, O beatissima
feminarum, instare salutem generis humani, et se
eamdem salutem operaturum, et ex te castissima,
per Spiritus sancti operationem, verum hominem
nasciturum. Audis, domina, quae feruntur, et ad
rem omni saeculo inauditam paves et miraris. Nulla
tamen incredulitate moveris; verum indubitanter

tenes apud te omnimodis impossibile fore non fieri
quod angelus dixit futurum esse. Credidit ergo et
certissime intellexit Deum tam bonum, tam pium,
tam omnis misericordiae visceribus plenum ut ad
terras de coelesti sede descendere, et homo factus,
per indebitam sibi mortem, genus humanum a perpetua
vellet morte qua tenebatur eripere. Respondens
ergo nuntio ait : Ecce ancilla Domini, fiat mihi
secundum verbum tuum [(Luc. I, 38)] . O fides Deo
accepta! O humilitas grata! O obedientia omni
sacrificio jucundius Deo oblata! Quid ergo quod
venientis Dei oculos offenderet in illa poterat residere,
in qua tantarum virtutum insignia veniens
invenit redolere? Certe sola fide Abraham fertur
Deo placuisse; et hoc solum quia Deo credidit ad

justitiam illi reputatum fuisse
[(Gal. III, 6)] . Super
humiles autem et quietos, ac verba sua trementes [(Isai. LXVI, 2)] .
Spiritum suum requiescere, et obedientiam
se prae sacrificiis malle asserit Deus
[(I Reg. XV, 22)] .
Cum igitur in his quae tantopere
Deo placent sancta virgo Maria tam excellenter illi
placuit, ut nequaquam crediderim ipsam ulla ratione
excellentius placere potuisse, nimirum tenemus
fide, ab omni, si quid adhuc in illa originalis
sive actualis peccati supererat, ita mundatum cor
illius ut vere super eam Spiritus Dei, scilicet super
humilem et quietam et trementem verba sua totus
requiesceret, ipsam voluntati Dominicae castissimo
ac simplici corde obedientem omni holocausto suavius

acceptaret, virtuteque Altissimi obumbratam,
Filium Dei ex illa incorporaret. Hic se suberigat
intentio mentis humanae, et, pro posse, paucis intendat
quanti penderit omnipotens Deus merita hujus
beatissimae Virginis. Intendat, inquam, et contempletur,
videat et admiretur unum Filium sibi consubstantialem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.