PL 159, col. 563

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

in matrem suam. Et haec quidem ita se habent,
juxta rationem filiationis quae facta probatur extra
legem humanae procreationis. Alio quoque modo si
placet, amorem hujus filii et hujus matris perscrutemur,
et, quantum inde nobis concessum fuerit,
prout possumus, speculemur. Certe quae generat
virgo est temporaliter nata; qui generatus Deus est
per quem omnia tempora sunt, et ipsamet virgo
creata. Ostendit ergo ipse primus amorem, quem
habebat erga Virginem, et amorem, quo nullum
putamus esse majorem; matrem suam fecit illam,
et virginitatem illi non ademit. Et quidem haec
duo ipsa jucundius amabat, scilicet virginitatem et
fecunditatem; virginitatem, quia hanc placere Deo
per omnia intelligebat; fecunditatem, quia sine hac

maledictum legis, quae adhuc carnaliter custodiebatur,
incurrere metuebat. Vicit tamen amor in ea
servandae virginitatis, et exclusit ab ea timorem
incurrendae maledictionis. Virgo itaque tenera et
delicata, regali stirpe progenita, et speciosissima
totam intentionem suam, totum amorem suum, totum
studium suum ad hoc intendit ut corpus et
animam suam Deo virginitate perpetua consecraret.
Sciebat enim quod quanto sanctius eam conservaret,
tanto sublimius ei qui omnium castissimus,
imo qui ipsa castitas est, appropinquaret. Amplectendo
igitur quod acceptabilius esse cognovit Domino
legis, speravit et credidit se plene evasuram maledictum
datae legis, reputans secum illum tantae bonitatis

et tantae sapientiae ut, dum se nullatenus, juxta
conscientiam suam, melius scire aut posse facere
quam faciebat adverteret, certum consilium, ne
quid peccati in istis subiret, inveniret; nec decepta est.
Quis enim speravit in Domino, et derelictus est ab
eo? [(Psal. XXX, 2.)] Denique ubi tam sanctam intentionem
ejus, tam castum propositum ejus, tam firmam
fidem; constantem spem, et indeficientem vidit charitatem
ejus, eo misericordiae suae intuitu egit circa
illam, ut nec sanctitas intentionis ejus frustraretur,
nec castitas propositi ejus violaretur, ne aut firmitas
fidei infirmata a spei constantia titubaret, aut charitatis
in ea plenitudo deficeret. Dedit ergo illi ut
et virgo, quod magis optabat, permaneret, et, ut
nemo illam a maledicto legis libertinam dubitaret,

fecunda fieret. Et unde fecunda? Fecunda Spiritu
sancto, qui omnia fecundat, omnia vivificat, omnia
nutrit; fecunda, inquam, illo, sine quo omnis fecunditas
in sterilitatem vertitur, et igni consumenda

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.