PL 159, col. 575

Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

matris Mariae transimus, eumdemque filium
ejus nobis fratrem ipso auctore ascissimus. A
morte enim resurgens nos fratres suos appellavit, et
quod ad Patrem suum et Patrem nostrum, Deum
suum et Deum nostrum foret ascensurus, familiari
affatu nobis intimari praecepit
[(Joan. XX, 17)] .
Quod igitur tantum patrem et tantum fratrem sortiti
sumus, utique beatae Mariae ascribere debemus,
cujus integerrima fecunditate in tantam dignitatem
surreximus; quam quidem dignitatem nostra natura
nequaquam adepta fuisset, si illius fecunda virginitas
Deum de sua substantia non genuisset. Cum igitur
tam inaestimabili dignitatis honore, etiam in hujus
mundi squaloribus degens, per piae matris Dei Mariae
merita humana natura sit exaltata, vel advertat, qui

potest, qua quali gloria decorabitur, cum hunc
ipsum fratrem suum, omnipotenti Patri ejus coaequalem,
in sua majestate regnantem acceperit,
ejusque regni cohaeres existens, perpetua et incommutabili
glorificatione vultui ipsius praesens astiterit?
Advertat, inquam, advertat quae gloria,
quod gaudium, vel quae jubilatio erit omnibus illis
qui, in regnum aeternae beatitudinis assumpti, Deum
Dominumque rerum omnium in suae carnis substantia
sibi similem viderint, et cuncta, quae sive in
coelo, sive in terra, seu in inferno subsistunt, ad
nutum illius pendere, eumque fraterno affectu, imo
ultra omnem fraterni amoris affectum, seipsos
amare et quaecunque velle poterunt, sine mora,
sine contradictione, sine defectu sibi aeternaliter

subministrare. Super haec cum ipsam dominam, per
quam tanta bona eis provenere, prae oculis habuerint
juxta Deum, quem de suo utero Virgo Filium pepererat
residentem, et jure materno coelo terraeque
cum eodem suo filio praesidentem, consideremus qua
exsultatione exsultabunt pro tanta gloria ejus, quo
honore sublevabuntur in tanta potentia ejus? Omnis
utique creatura deferret eis honorem, non solum
quia videbit naturae ipsorum consortem esse suum
Creatorem, sed etiam quia dominatricem suam unam
ex eis esse conspiciet factam reginam angelorum.
His igitur ita consideratis, tu quicunque ex humana
stirpe progenitus es, quomodo potes et quantum
potes, erige aciem mentis tuae et quas grates, quas

laudes, quae obsequia ei perpetuo debeas, per cujus
beatam et integerrimam fecunditatem de tanto malo
ad tantum bonum, ut brevi ostendimus, sis provectus,
gnarus attende. Nulla te ab horum consideratione
saeculi delectatio moveat, nulla cujusvis vani

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.