PL 159, col. 600

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

illos, sicut tu te ipsum. Potestne igitur illius gaudii
modus a quodam homine penetrari, cum ultra
mille millia et decies millies centena millia innumerabiles
ibi sint, et omnes eadem beatitudine
perfruantur, nec ullus eorum sit qui non tantum
de bono alterius gaudeat quantum de suo? Praeterea
videntes Deum ipsum, supra quam ipsi sese amabunt,
ipsos amantem et intelligentes se inenarrabiliter
plus quam semetipsos illum amantes, in gloria
ejus mira et ineffabili exsultatione exsultabunt.
Gaudium ergo erit eis intus et extra, gaudium sursum
atque deorsum, gaudium in circuitu et ubique;
et hoc est, sicut putamus, quod, quemadmodum in
capite hujus opusculi dixi, Deus praeparavit diligentibus
se. Haec itaque, juxta quod interim mihi mea

aestimatio dicit, quodammodo potest dici illa
beatitudo aeterna, felicitas aeterna, commodorum scilicet
omnium sufficientia secundum voluntatem et
sine omni indigentia, quam plene habebunt omnes
amici Dei in vita aeterna; nec enim volumus affirmare
illam hac quam digessimus multo majorem
non esse.

CAPUT XV. De miseria reproborum.
Cum igitur justi fuerint tanta felicitate beati.
restat ut injusti per contrarium sint inaestimabili
quadam infelicitate miseri. Sicut enim istos,
juxta quod, prout potuimus, Deo donante, descripsimus,
mira pulchritudo, velocitas, fortitudo,
libertas, sanitas, voluptas alacres faciet et jubilantes;

ita illos immanis quaedam et inaestimabilis foeditas,
tarditas, imbecillitas, servitus, languor atque dolor
moerentes reddet et ejulantes. Sane diuturnitatem
vitae, quam isti pro fruendis tantis bonis summo
amore complectentur, illi pro interminabili poena,
qua torquebuntur, quoniam illis inerit, summo odio
exsecrabuntur. De sapientia vero quid dicam,
non invenio, nisi quia sicut justis in gaudium et
honorem, ita injustis, quidquid scient, vertetur in
moerorem et confusionem. Amicitia vero, qua in
invicem pii summa jucunditate copulabuntur, si
qua in impiis erit, in tormentum eis erit. Quo
enim magis quosque amabunt, eo magis gravius in
illorum poena dolebunt. Si contra, concordiam an

habituri sint, quaeritur: discordiam habebunt
cum omni creatura, et omnis creatura discordabit
ab aliis. Hinc ergo pro potestate bonorum, tanta
impotentia eos sequetur ut omnino nihil eorum
quae voluerint possint, et quidquid habuerint nolint.
Igitur, pro honore sanctorum, obtinebunt perenne
opprobrium. Et haec quo fine claudentur? Vere,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.