PL 159, col. 603

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

et putridus humor exprimatur, nec a dolore
liberari, nec ullo valet modo liberari. Sic qui sibi
peccati vulnus dolet inflictum, per veram confessionem
ipsum detegat ac sic, expresso mortifero humore
qui latebat, per consilium praesidentis, quo
curetur poenitentiae medicamen assumat. Non vereatur
linguas hominum, non proponat poenitentiae
cultum. Imo apud se hoc in mente firmiter habeat
quia, si aliis peccati scandalum inde subrepere non
timeret, talem se cunctis innotesceret qualem se in
conspectu Dei quem offendit esse videt. Hoc enim
multum valet ad dignum poenitentiae fructum, quando
homo tantum dolet de peccato suo, quo Deum
offendit, ut non refugiat ab aliis hominibus talis
agnosci qualem se in oculis sui Creatoris esse agnoscit.

Quod quamvis facto non sit admittendum, ne
Ecclesiae Dei quodlibet scandalum exinde generetur,
tamen nec inficiari nec perturbari debet, si ab aliis
ei objicitur quod ipse de se sua sponte confitetur.
Sunt etenim multi qui plurimum perturbantur, dum
de eis alii dicunt quod etiam ipsi de se publice
fateri non refugiunt. Ad magnum itaque perfectionis
culmen pertinet, dum quis malum, quod praedicat
de se, patienter et illaesa mentis tranquillitate
ab aliis contra se dictum valet sustinere. Probari
namque per hoc potest illum in vero humilitatis
gradu consistere, sicut e diverso illum qui hoc non
potest in quadam jactantia et appetitu sublimitatis
mentem habere. Justus siquidem vult haberi. Scriptum
quippe est: Justus in principio accusator est

sui [(Prov. XVIII, 17)] .
Dum igitur se accusat, et de eodem ipso ab aliis
accusari recusat, quid aliud intendit nisi ut se
humilitate, alios autem falsitate vel odio praeditos in
eodem ostendat?
Si ergo vult verae humilitatis culmen attingere,
concedat oportet ab aliis dicta patienter audire
quae ipse de seipso non veretur palam ultro proferre,
et patiatur se ita ut se dignum fatetur tentari.
Cum itaque homo in hunc humilitatis statum
pervenerit, tunc revera si in antiquam conversationem
suam oculos cordis reflexerit, videbit se in
horrendo malo et tenebris vere fuisse, et gratiosus
ineffabili gaudio et exsultatione admirabitur se in

magno bono et lumine esse.
Custodiat ergo cor suum, custodiat corpus suum,
ne inimici ejus sibi subripiant quod per Dei gratiam
acquisivit, reumque dejiciant in pristinas tenebras
quas reliquit. Nihil virtutum, quas adeptus est, suis
viribus imputet, nec super eos qui nondum ad hoc
provecti sunt, ullo modo se extollat.
In humilitatis culmine. ad quod pervenit, se
semper caute custodiat, et inferiorem se omnibus
hominibus, non ficto, sed intimo corde credat. Quoniam,
inquis, modo id aliquis facere potest, ut se
viliorem illo credat quem in bonis actibus non
solum sibi, sed et aliis inferiorem esse sine dubio
constat? Verbi gratia: videas aliquem sobrium, humilem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.