PL 159, col. 714
Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
Anglorum Ecclesia est atrociter passa. Hinc, ut alia
taceam, venerandi antistites Mellitus et Justus
Galliam petunt Anglia expulsi; hinc sanctissimus
Pater Wilfridus toties a propriae dignitatis sede rejicitur;
hinc quoque gloriosissimus rex Eadmundus
et beatissimus antistes Aelfegus iniqua morte damnati,
martyrii glorta dignissime coronantur; hinc
etiam dubio procul vir praeclarissimus et excellentissimae
sanctitatis Pater Dunstanus in exsilium
pulsus fuisse dignoscitur. Sed haec me brevi attigisse
suffecerit. Majores etenim nostri de his multa memoriae
digna cognovere, et luce veritatis insignita
exinde sua posteris scripta reliquere.
3.
Et quoniam ea quae de praefato Wilfrido
scripta habentur, non simul in uno, sed in diversis
auctoribus sparsa esse probantur; rogatus a nonnullis,
quibus me contradicere incongruum duxi;
imo, ut verum fatear, ipsius sanctissimi Patris dilectione
compulsus, ea quae sparsim de ipso scripta
sunt, nostro opere in unum componere institui.
Equidem Beda, nobilissimus gentis nostrae historiae
scriptor, in ipsa historia de eodem Patre per diversa
loca nonnulla disserit, et beatae memoriae Odo sanctae
Dorobernensis Ecclesiae pontifex de vita et conversatione
ejus quemdam libellum edidit, postquam
reliquias ipsius sancti de loco in quo primum
positae fuerant, excepit, et ad ecclesiam totius
Brittaniae matrem, quae in urbe Cantuarberia sita
est, magno devotionis honore transvexit. Horum
igitur dicta per omnia sequens, pene nihil quod eorum
auctoritate roborari non possit, nihil autem
ex toto quod contrarium sit, dicturum me fore
confido. Sane quicunque haec vel legere vel audire
dignatus fuerit, precor ut ista me non ita scripsisse
accipiat, quasi antiquis, quaecunque sunt hac de
re, mea velim scripta praeferre; sed potius cogitet
et amicis meis me (ut dixi) rogantibus morem gerere,
et sancto Dei aliquod obsequium mei amoris
et reverentiae exhibere voluisse.
Oswaldo, de inclyta gentis Anglorum prosapia puer
Dei Wilfridus nobilitate natus, et e vestigio coelesti
est prodigio mundo nobilissime designatus. Cum
enim beatus puer intempestae noctis silentio matris
prodiret ab alvo, columna ignis supra domum in