PL 159, col. 716
Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
obsequio. Quo regina venerabilis agnito, multum
ejus animi virtute laetata, consilium simul et auxilium
tantae rei perficiendae devota mentis alacritato
largita est. Et quoniam eumdem virum monasticam
singulari vitam praeferre cognovit; eum, ut ipsi
placuit, ad insulam Lindisfarnensem venire, et monasterio
monachorum sociari fecit. Quo constitutus,
diligenter ea quae monasticae castitatis ac pietatis
erant ediscere curabat et agere. Et quoniam acris
erat ingenii, didicit quanto citius psalmos et aliquot
codices, necdum quidem attonsus, verum eis quae
tonsura majores sunt virtutibus, scilicet humilitatis
et obedientiae, non mediocriter insignitus. Propter
quod a senioribus et coaetaneis suis justo colebatur
affectu.
7.
In quo monasterio cum aliquot annis Christo
serviret, animadvertit paulatim adolescens, minime
perfectam esse virtutis viam, quae tradebatur a
Scotis, proposuitque animo Romam venire, et qui ad
sedem apostolicam ritus ecclesiastici sive monasteriales
servarentur videre. Quod cum fratribus referret,
ejus propositum laudaverunt, eumque id quod
mente disposuerat perficere suadebant. At ille confestim
veniens ad praedictam reginam, indicavit ei
desiderium sibi inesse apostolorum limina visitandi.
Quae delectata bono adolescentis proposito, misit
illum Cantiam ad regem Erconbertum, qui erat
filius avunculi sui, postulans ut eum Romam honorifice
transmitteret, quo tempore ibi gradum archiepiscopatus
Honorius, unus ex discipulis beati papae
Gregorii, servabat, vir in rebus ecclesiasticis sublimiter
institutus. Ubi cum aliquantisper demoratus
adolescens animi sagacis, diligenter iis quae inspiciebat
discendis operam daret, supervenit illo alius
adolescens nomine Biscop, cognomento Benedictus,
de nobilibus Anglorum, cupiens et ipse Romam
venire. Hujus ergo comitatui rex beatum Wilfridum
sociavit, atque ut illum Romam secum perduceret
jussit.
8.
Qui cum Lugdunum pervenissent, a venerabili
Dalfino ejusdem civitatis archiepiscopo honorifice
suscepti sunt. Wilfridus a pontifice detentus, Benedictus
Romam usque profectus est. Delectabatur
etenim antistes prudentia verborum strenuissimi
juvenis, gratia venusti vultus, alacritate actionis.
constantia necne maturitate intentionis. Unde quaeque
necessaria habebat, ipsi cum sociis ejus, dum
secum esse volebant, abundanter tribuebat. Quin et
beato Wilfrido partem non modicam Galliarum regendam
obtulit, ac filiam fratris sui virginem, si
conjugem ducere vellet, ei se daturum fore promisit,
quatenus ipse illi in patrem, et ille ipsi esset tali
conjunctione in filium. At ille gratias agens pietati
quam erga se, cum peregrinus existeret, dignaretur
habere, respondit sibi magis propositum alterius
conversationis inesse, et ob hoc relicta patria Romam
ire coepisse. Quibus antistes auditis, dato itineris
duce, simul et iis quae tantae viae necessitas poscebat
copiose impensis, ipsum Romam transmisit, obsecrans