PL 159, col. 766
Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
suae Deo familiarius adhaereret. Illic igitur
orationi, meditationi, contemplationi vitae perennis
remotus ab illorum inquietudine operam dare solitus
est; magnum humani generis hosti fomitem livoris
et odii suggerebat. Ille quippe attendens et attendendo
subvertere inhians studium strenuissimi juvenis,
multiplici eum versutia pulsat, pulsando territat,
terrendo fatigat, fatigando proturbare loco
laborat. Unde quadam vice dum se in oratione pro
compunctione cordis Deo noctu mactaret, adfuit
ipse malignus, et sonos horrificos edens hominem
terrori addicere moliebatur, cum ut coepto desisteret,
tum ut aliis horis simile opus aut segnius aut
nullatenus attentaret. At Oswaldus fidei Christianae
scuto protectus, non magis ad fremitum leonis vel
sibilum serpentis quam ad balatum ovis vel stridorem
soricis (harum enim et aliarum ei bestiarum
improbus ille voces ingessit) exterritus est, cuncta
videlicet nihili pendens, cum suo auctore cuncta
deridens. Quod daemon advertens disparuit; sed in
angelum lucis evestigio transfiguratus viro apparuit.
Eum quippe jam tunc nova de se victoria usum
aestimabat sibimetipsi suasurum, se scilicet non
injuria ab angelo visitandum, quem firma fretum
constantia mentis nullis potuit inimicus irretire
figmentis. Sed sua sibi iniquitas mentita est [(Psal.
XXVI, 12)] . Nam ad hoc monstrum famulus Christi
signo fidei se signavit, sciens exinde angelum lucis
non irritandum, angelum autem tenebrarum eminus
effugandum. Quod et factum est. Juvenem
namque hac crucis amatura munitum statim degener
angelus, qui apparuit, territus fugit. Tunc ille
psallens: A dextris est, ait, mihi Dominus, ne commovear.
Propter hoc delectatum est cor meum, et
exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet
in spe [(Psal. XV, 8, 9)] . Praeterea lectioni divinae
crebro intendebat, et quae, docente Domino, inde
didicisset, hilari vultu corde benigno minus scientes
edocebat. Haec inter exercitia ejus, post susceptos
inferiores ecclesiastici ordinis gradus, gradum suscepit
diaconatus in quo ministrans Deum obsequio
humillimae devotionis populum vero demulcebat, eo
quo magnifice praeeminebat concentu dulcissimae
vocis. Siquidem inter ea quae, ut praefati sumus, in
eo fulgebant virtutum insignia etiam in exteriore
homine illius emicabat multiplex quaedam et supereminens
gratia. In habitu enim, quem oculis intuentium
praeferebat, et decens et appetibilis compositio
inerat, non alicui pompae, non dissolutioni,
non ostentationi, non serviens hypocrisi. In
vultu nihilominus formositas ampla, nec cujuslibet
pravae voluptatis incentiva, sed quae caeterorum
vultibus antestaret magna honestatis praerogativa
Talibus donorum insigniis vir Dei Oswaldus ad
potiorem diaconatu ecclesiastici ordinis gradum
conscendere dignus est comprobatus, ac dein presbyteri