PL 159, col. 770

Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

dignitate perpensa, tam vitae illius qualitas quam
morum probitas est Oswaldo, praeter solam aetatem
et pontificalem dignitatem, tota pene reperta. Dum
igitur vita et mores in eo imitabantur dignitatem
pontificis, ratus est beatus Dunstanus ipsam vitam
et mores illius jure sublimandos dignitate pontificis.
Quam ob rem adito Edgaro, quo rege per id temporis
Anglia gloriabatur, venerandum Oswaldum
secum adduxit, eumque pro meritis suis ipsi commendatum
familiaritati illius induxit. Quid plura?
Praedicatur a summo pontifice virtus animi ejus,
constantia propositi ejus, integritas morum ejus, et
ad hoc rex ipse tanto testimonio credens perducitur
ut suo jusso atque judicio cathedram episcopalem
apud Wigornam, cui Pater idem praesidere

solebat, antistes factus ascendat. Primo tamen requiritur
voluntas cleri et populi super re ipsa, et
cum ingenti exsultatione et vociferatione fit vox
omnium una. Concrepant, clamant Oswaldum dignissimum
tantae sedis episcopatu, et magna prece deposcunt
eum quantocius in ipsum ministerium consecrari.
Fit quod clerus et plebs Wigornensis
precatur, ac in summum sacerdotium felix Oswaldus
a Patre Dunstano sublimatur, factumque est pia Dei
dispositione ut sicut patruo S. Oswaldi Cantuariae
beatus Dunstanus, ita sancto Dunstano in episcopatu
Wigornae succederet beatus Oswaldus.
Functus ergo vir Dei pontificatu, idem qui prius
fuit in bonis actibus praestitit; imo quemadmodum

alios dignitate, ita seipsum supergressus est in
bonitate, et licet omni fuerit virtutum nitore insignis,
orationum tamen assiduitate et eleemosynarum promptissima
largitate summo et ultra quam dici possit
opere praeditus erat. Coepit itaque, juxta Apostolum,
omnibus omnia esse
[(I Cor. IX, 22)] , et is quem nec
amor nec ira cujusque posset a via justitiae quovis
pacto declinare. Discretione tamen in hoc quammaxime
ferebatur, sciens nominem a discretione
nutantem justitiae leges omni ex parte tueri. Clero
igitur ac populo sub suo regimine posito pervigil
insistere, et qua graderentur ad vitam verbo et exemplo
viam demonstrare. Verum cum multitudo
eorum, quos a via rectitudinis exorbitantes in viam
justitiae reducere gestiebat, mentem suam interdum

fatigaret, directo in Galliam nuntio Germanum,
cujus supra meminimus, et alios timore Domini
praeditos viros fecit venire ad se, ipsorum videlicet
ope ac religiositate illorum cupiens irreligiositatem
corrigere. Itaque Germanus ad pontificem veniens,
honorifice susceptus est. Erat enim bene religiosus,
sacris litteris et piis studiis apprime imbutus.
Venerant praeterea ad beatum Oswaldum ante
ejus adventum nonnulli ex Anglorum prosapia nati,
sacro ipsius magisterio se subdentes, et eum sibi
patrem ac rectorem in via quae ducit ad vitam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.