PL 159, col. 772

Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Christi vestigiis eadem perfectio judicat esse profana.
Quapropter si nos, cum possimus, supersedemus monachos
in suo proposito multiplicare, aut eorum religioni
invidere, aut eam non amare vel sequi nolle
convinci poterimus. Sed haec a nobis procul arceat
omnipotens Deus. Quare, fili charissime, nulla te
saecularis ambitio teneat, quae te ab institutione et
adjumento monachicae religionis impediat. Nam sicut
ad aeternam vitam quis optat pervenire, ita debet
conari et alios secum ad eamdem perducere. Illum
quippe illic major honor et gloria suscipiet, qui majus
lucrum hic de aliorum salute Christo acquirit. Gaudio
ex his dux ipse repletus, dicta comi vultu suscipit,
et responsum ita paucis absolvit: Fundus mihi est
Rameseia dictus, aquis et paludibus circumcinctus,

talium hominum quales memoras conversationi, ut
aestimo, congruus, in quo etiam tres viri nunc mansitant
sanctae religionis amore ferventes, et sub Regula
beati Benedicti vitam ducere, si doctorem haberent,
magnopere gestientes. Hunc locum, si tibi placet,
eamus inspicere; et si visus fuerit rei de qua loqueris
aptus existere, demus operam, ut in opere Dei coelesti
fiat habitatione praeclarus.
Haec vir Domini mira cordis alacritate amplectens,
ac deinde comitatus ipso duce ad locum usque perveniens,
ubi advertit eum habitationi monachorum
accommodum, gratias Deo, gratias quoque egit venerabili
viro qui illum perduxit eo. Institit itaque
cupito operi citius imponere manus, verens ne, si

bonum propositum differretur, aliqua postmodum
maligni hostis versutia praepediretur; quod et viro
consulendo suggessit, ac ut opem sua ingenuitate
operi ferret studiosus admonuit. Quid plura? Credit
consilio, acquiescit admonitioni, conducuntur operarii,
instatur operi, laboratur, et fretum tam multiplicibus
rerum impensis sanctissimi Patris quam
et ejus instantissimis orationibus mira celeritate
opus perficitur. Post dies sub immensa frequentia
populi, divitum scilicet mediocrum minusque habentium
perfecta ecclesia sub patrocinio beati Benedicti
Deo solemniter dedicatur, et de monachis qui apud
Westberiam morabantur, idem locus instituitur, et
in brevi alii et alii illuc colliguntur, ad quorum
victum atque vestitum nec non ad Dei servitium

celebrandum plurimae terrarum possessiones, plurimae
diversorum ornamentorum donationes loco
eidem ab utroque collatae sunt. Facta est igitur decens
et habilis monachorum habitatio. Hinc praeposito
adunatis fratribus Eadnotho, cujus supra meminimus,
viro prudenti et religioso, qui et Lincolniae
Ecclesiae postea pontifex fuit, ipse Wigornam revertitur,
et inter suas oves eis et sibi superintendens
bonus pastor conversatur.
Per id temporis ex sanctione et auctoritate Joannis
apostolicae sedis antistitis beatus Dunstanus
archiepiscopus Cantuariae et primas totius Britanniae,
cujus paulo superius mentionem fecimus, coacto
generali concilio statuit, et statuendo decretum confirmavit
videlicet ut canonici omnes, presbyteri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.