PL 159, col. 783

Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

occasus, aestimer mihi futurorum scientiam,
quam non habeo, ex iis quae facta scio jure deridendus
arrogasse. Illo igitur, ut diximus, praetermisso,
nos gloriosum Patrem Oswaldum jam proxime coelos
petiturum descripturos sua prece rogamus idem
Pater tueatur et adjuvet.
Ut igitur famulus Christi Oswaldus Rameseiam
liquit, Wigornam adiit. Spiritus quippe charitatis,
qui in eo circa Wigornenses per gratiam suam semper
ferventior erat, ea re illuc eum non injuria creditur
adduxisse, quia noverat illum eo potiori aeternae
vitae praemio debere remunerari quo in majori
verae charitatis affectu huic vitae decedentem contingeret
inveniri. Mansit itaque ibi quandiu in corpore
mansit, diebus ac noctibus Deo intendens, et

iter suum eundi ad Deum toto conamine purum ab
omni obstaculo faciens. Ob quae labore et insuper
senio fessus, languore corripitur gravi, per quem
se intellexit alias de ista vita vocari. Aderant sacri
Quadragesimae dies, dies scilicet in quibus diversis
modis diluitur quod in aliis anni diebus varia daemomonum
illusione delinquitur seu bono, quod alio
tempore exercetur, diligentiori studio invigilatur.
In usu habebat idem antistes singulis diebus praeter
alios, quos quotidie innumeros alebat, duodecim
pauperum pedes abluere, deosculando crine ac linteo
tergere, manibus aquam fundere, denarios praebere,
et ipsis apposita mensa cibum et potum sufficienter
ministrare, eosque in Pascha vestibus novis

indutos per aliquot dies ipsius festivitatis in curia
sua honorifice secum habere. Nulla eum infirmitas
corporalis ab istis retardabat, sed quo se corpore
sentiebat debiliorem, eo sibi ad serviendum eis ingessit
vim validiorem. Et jam Dei regnum ascendere
cupidus, die quodam oratorium, quo continue in
Dei servitio tenebatur, cum suis egreditur, et sub
aere stans acies oculorum coelo intentissime fixit,
Christum ad quem anhelabat pio corde et ore intentius
orans. Nec erecta lumina, ut fit, cito deflexit,
sed quasi aliquod novi ac delectabile contemplaretur,
ubi ea defixerat diutissime fixa tenebat. Unde
praesentes admodum admirari, quid tanto opere intueretur,
sciscitati sunt. Quibus ipse ait: Considero
quo tendo. Quapropter, filii, sustinete, quaeso, quatenus,

juxta quod mihi conceditur, praegustem gaudia
quae exspecto. Attamen quod percunctamini, si quid
sibi velit nosse vultis, cras vobis et me tacente res ipsa
notabit. Salus enim aeterna, pro qua hucusque laboravi
in terra, instat, nec ante transibit crastina dies
quam me in eam Dominus meus, sicut est pollicitus,
introducat. Dixit; et unde fuerat egressus, in oratorium
reversus est.
Convocatis deinde fratribus, hortatur eos impendere
sibi ministerium sacrae inunctionis cum viatico Dominici
corporis, quod juxta ritum ecclesiasticae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.