PL 159, col. 786
Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne · Vita Dunstani (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
suspiriis atque lamentis permisti aera complent.
Hos inter acerbior fletus monachos et inopes cruciabat;
hos quia pastorem, patrem et advocatum;
illos quia se in eo perdidisse adverterant totius vitae
subsidium, spem et consolationem. Fit igitur luctus
omnium inaestimabilis, et adunata multitudo innumerabilis.
Qua circumstante seseque super invicem
comprimente, sepeliuntur sacratissimi praesulis
artus in praefata nobilissimae Virginis aede, loco videlicet
divinitus pridem designato. Post haec annuntiatur
depositio ejus his et illis, id est vel quos regendos
sub pastorali cura susceperat, vel quos a
saeculari conversatione abstractos qualiter Deum in
monachico habitu sequerentur instruxerat. Unde ex
dulcedine recordationis ejus, cunctis qui intelligebant
se fuisse filios ejus indicitur luctus communis.
Ubi autem saepe memoratus Aethelwinus dux rescivit
gloriosum Oswaldum huic vitae modum imposuisse,
prae nimia angustia cordis infirmitas corporis,
quae illum tunc forte premebat, in tantum
convaluit ut post modicum temporis sancto fine
quiescens universae carnis viam intraret, sepultus in
ecclesia quam in Rameseia ipse et Pater Oswaldus
de suo fabricarant.
Transit autem venerandus Deoque dilectus antistes
Oswaldus ab hac vita ad vitam aeternam II.
Kalendarum Martii, Transactis ab episcopatu, quo
primo functus erat, triginta vel amplius annis:
Conditumque est venerabile corpus illius, uti praediximus,
Wigornae, in ecclesia gloriosissimae Dei
genitricis et perpetuae virginis Mariae. Sane ut gratia
Christi designet mortalibus Oswaldum mundo mortuum
sibi vivere, qui eum non quasi penitus mortuum
requirunt, vere viventis et ante se multum
valentis indicia in eo reperiunt. Quod ut evidentibus
probemus argumentis, quae per eum post mortem
suam facta et ad nostram notitiam sunt perlata,
paucis subnectere rati sumus. Sed ne judicemur de
percipiendis indigni, si invenimur de perceptis ingrati,
pro iis quibus scribendis animum dedimus,
et jam effectum, prout Deus dedit, nacti sumus, sit
ipsi omnipotenti Deo, Patri, Filio et Spiritui sancto
laus et gratiarum actio per immortalia saecula saeculorum.
Amen.
Explicit Vita beati Oswaldi archiepiscopi et confessoris.
quae in sancto Dunstano primae metropolis Anglorum
pontifice mirabiliter operari dignatus est, quo