PL 16, col. 1066

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

de bonis meritis decidisset; ita offendiculum incidisse
peccatorum flagitiis, ut odia contraheret, et
inquinamento impietatis, ac perfidiae obsoleta sordibus,
miserabili esset despectui, longe mutata ab
illius Sponsae gratia, quae ante meruerat audire: Sponsabo te mihi in fide et justitia et misericordia [(Ose. II, 19)]
.
2.
Nec immerito lamentabilis pronuntiatur, quae
tantorum munerum amiserat pretium, et virtutum
dotalium tam grave subierat dispendium, ut ei virginalis
Sponsus eriperetur. Nostris enim meritis
Verbum Dei nobis aut vivit, aut moritur; nam si
bona studia atque opera nostra sint, vivit atque operatur
in nobis Dei Verbum: si tenebrosae cogitationes
operationesque nostrae sint, occidit nobis sol

justitiae [(Malac. IV, 2)] . 915 Et ideo lamentandum
praecepit pro ea anima. Nam sicut illis gratulandum
et epulandum est, cum quibus Sponsus est; ita illi
animae lugendum, cui Sponsus fuerit ereptus, sicut
de apostolis scriptum est in Evangelio: quoniam cum
auferetur ab eis Sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus [(Matth. IX, 15)]
.
3.
Ergo et haec anima habebat ante laetitiam et
exsultationem, cum haberet παρθενικὸν λόγον. Et ideo
non jejunabat, quia dies erant epularum et refectionis;
cum adesset Sponsus, invehens quibus aderat,
ubertatis affluentias, coelestis alimenti copias, vini
rigatus, quo corda hominum laetificantur: sed
posteaquam Sponsum factis suis amisit, jubetur in
cilicio agere poenitentiam peccatorum suorum, et

deflere semetipsam; quia mortuus est et crucifixus
pro ea Christus, qui est παρθενικὸς λόγος [(Psal.
CIII, 15)] .
4.
Si a prima aetate convenit, nec alterius anima
haec videtur experta copulam; sed a principio virginalem
fidei suae florem Christo dicavit, atque ipsi
primis foederata pietatis mysteriis sacros juvencula
cultus recepit; ipsa est Israelitica anima veteris
prosapiae ex genere patriarcharum, quae si inoffensum
fidei servasset curriculum, magni meriti foret
Sponsa Verbi virginalis, tamquam illa quae apprehendit
justitiam, et obviabit illi quasi mater, et quasi
mulier a virginitate suscipiet illam [(Eccl. XV, 2)] .
5.
Altera quoque est acquisita ex gentibus, et
utraque Sponsa unius Verbi, quod est magnum

mysterium. Idque tibi demonstratur in libro Regnorum [(I Reg. XXV, 39)] ;
si quidem David duas uxores
habuit Achinaam Jezrahelitem, et Abigaeam acquisitam
sibi postea: illam rigidiorem, istam misericordiae
plenam et gratiae, hospitalem ac liberalem animam,
quae revelata facie Patrem vidit, speculata
ejus gloriam; quae suscepit divinum illum paternae
gratiae rorem, ut habet nominis interpretatio. Quid

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.