PL 16, col. 1072

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

odibilem, alteram amabilem; non perfunctorie
motus videris, ne forte duas animas istum sibi
adscivisse aliquis intelligat: quod fieri nequaquam
potest.
2.
Verum ipse non ignoras quod interdum Scriptura
cum allegoriam dicit, alia ad speciem Synagogae,
alia ad Ecclesiae refert: alia ad animam, alia
ad Verbi mysterium, alia ad diversas species et qualitates
animarum: quae discernit, qui dijudicat spiritu.
Unde sequenti capitulo Legis non duas animas,
sed diversas qualitates unius animae comprehensas
esse arbitror. Est enim amabilis animae species, quae
concupiscit voluptaria, quae laborem fugit, compunctionem
declinat, judicium Dei negligit. Ideo amabilis,
quia dulcis et suavis ad tempus videtur, quae

mentem non afficiat, sed oblectet. At illa altera tristior,
quae zelo Dei conficiatur, sicut uxor severa
scortari comparem suum nolit, non patiatur, non sinat,
nihil indulgeat corpori, nihil voluptati et delectationi
relaxet, abdicet occulta dedecoris, dura laborum
sequatur, gravia periculorum.
3.
Si igitur pepererint ei ambae, non poterit, inquit,
primitivum filium amabilis in haereditatis institutione
praeponere primitivo filio odibilis; cum sciat
odibilis filium primitivum esse. In quo non tam
praelationem simpliciter significari puto, quasi inter
primitivos duos, quam expressionem solum odibilis
filium primitivi habere praerogativam. Primitivus
enim primogenitus est, sancti autem primogeniti
sunt; quia omnis masculus adaperiens vulvam, sanctus

Domino vocabitur [(Exod. XIII, 2; Luc. II, 23)]
. Non
tamen omnis primogenitus sanctus; non enim sanctus
Esau, qui utique primogenitus.
4.
Sancti autem primogeniti sunt; denique habes
in Numeris: Ecce tuli levitas de medio filiorum
Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam, a filiis
Israel. Mihi enim in quo die percussi omne primogenitum
Aegypti, sanctificavi omne primogenitum Israel [(Num. III, 12)]
.
Ergo levitas pro primogenitis accepit,
quasi sanctos; sanctos enim primogenitos
esse cognoscimus ex epistola ad Hebraeos scripta, in
qua habemus: Sed appropinquastis Sion monti, et
civitati Hierusalem, et decem millibus angelorum; et
Ecclesiae primitivorum [(Hebr. XII, 22)]
. Ergo sicut
primogeniti Ecclesiae sancti, sic et levitae; quoniam

ipsi quoque primogeniti. Non enim nascendi ordine
sancti, sed sanctificationis munere; Levi enim tertius
filius fuit Liae, non primus utique [(Gen. XXIX, 34)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.