PL 16, col. 1193
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Selections from the Letters of St. Ambrose 63.14 · Selections from the Letters of St. Ambrose 63.15 · Selections from the Letters of St. Ambrose 63.13
sequendum quam apostolos putant, assertor voluptatis,
etsi neget invectricem mali esse voluptatem,
non negat tamen ex ea fieri quaedam, ex quibus
generentur, mala: denique nec luxuriosorum vitam
reprehensibilem videri, quae repleatur delectationibus;
nisi vel doloris, 1026 vel mortis quatiatur
metu. Atque hic quam alienus a vero sit, etiam hinc
deprehenditur, quod voluptatem in homine Deo
auctore creatam asserit principaliter, sicut Philomarus
ejus sectator in epitomis suis disputat, et
hujus allegat Stoicos esse auctores sententiae.
14.
Sed hoc divina Scriptura redarguit, quae serpentis
insidiis atque illecebris infusam Adae atque
Evae voluptatem docet [(Gen. III, 1 et seq.)] . Siquidem
ipse serpens voluptas sit, et ideo variae ac lubricae,
et velut veneno quodam corruptelarum infectae passiones
voluptatis sint. Appetentia igitur voluptatis
constat deceptum Adam excidisse a mandato Dei, et
fructu gratiae. Quomodo igitur voluptas ad paradisum
revocare nos potest, quae sola nos paradiso
exuit?
15.
Unde et Dominus Jesus volens nos adversus
diaboli tentamenta fortiores reddere, certaturus
jejunavit [(Matth. IV, 2)] ; ut sciremus quia aliter illecebras
mali non possumus vincere. Denique ipse
diabolus primum tentamentorum suorum spiculum
de voluptate intorsit, dicens: Si Filius Dei es, dic
ut lapides isti panes fiant [(Ibid., 3)]
. Unde ait Dominus: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei,
et noluit facere cum posset, ut magis lectionis studio
quam voluptati intendere nos salutari praecepto doceret.
Et quia isti jejunandum negant, qua causa
Christus jejunaverit, astruant; nisi ut nobis exemplo
esset ejus jejunium. Denique in posterioribus
docuit non facile malum posse, nisi nostro vinci
jejunio, dicens: Hoc genus daemoniorum non ejicitur,
nisi in oratione et jejunio [(Matth. XVII, 20)]
.
16.
Quid etiam sibi vult Scriptura, quae docet
jejunasse Petrum, et jejunanti atque oranti de baptizandis
gentibus revelatum mysterium [(Act. X, 10)] ;
nisi ut ostenderet etiam ipsos sanctos, cum jejunant,