PL 16, col. 1212

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

cui malefacias, utrum justo, an injusto, cum te malefacere
non oporteat. Neque distat quomodo malignus
sis, utrum vindicandi studio, an voto nocendi;
cum malignitas in utroque genere non careat reprehensione.
Nam malignum esse ab injusto nihil distat;
ideoque tibi dictum est: Noli malignus esse inter malignantes,
neque aemulatus fueris facientes iniquitatem [(Psal. XXXVI, 1)]
;
et supra idem ait: Odio habui congregationem
malignantium [(Psal. XXV, 5)]
. Omnes utique
complexus est, nullum excepit: malignitatem
tenuit, non causam interrogavit.
84.
Quae autem melior forma quam justitiae divinae?
Dicit enim Dei Filius: Diligite inimicos vestros [(Matth. V, 44)]
.
Et iterum dicit: Orate pro persequentibus
et calumniantibus vos. Eousque perfectis

studium adimit ultionis, ut laedentium charitatem
imperet. Et quoniam in veteri Scriptura dixerat: Mihi vindictam, et ego retribuam
[(Deut. XXXII, 35)]
,
in Evangelio ait orandum pro iis qui laeserint; ne in
eos vindicet, qui vindicandum promisit: vult enim
ex tua dimittere voluntate, in quo 1043 ex sua
convenitur promissione. Quod si vindictam requiris,
habes quia injustus amplius suis punitur opinionibus,
quam judiciariis severitatibus.
85.
Et quoniam nemo potest esse sine aliquibus
adversis, id agamus, ne nobis nostro vitio adversa
accidant. Nemo enim gravius alieno condemnatur
judicio, quam insipiens suo, qui sibi auctor est malorum.
Unde molesta et plena contentionis declinemus
negotia, quae neque fructum habent, et impedimentum

afferunt. Quamquam id agere debemus,
ne nos arbitrii nostri poeniteat, aut facti: prudentis
est enim prospicere, ne frequenter eum poeniteat
sui; numquam enim poenitere solius est Dei. Quis
vero justitiae fructus, nisi mentis tranquillitas? Aut
quid est juste vivere, nisi cum tranquillitate vivere?
Qualis forma fuerit domini, talis totius domus est
status. Quod si domui quaeruntur ista, quanto magis
in Ecclesia, ubi et dives et pauper, servus et liber,
Graecus et Scytha, honoratus et plebeius, omnes in
Christo unum sumus [(Coloss. III, 11)]
?
86.
Nemo praesumat, quia dives est, plus sibi deferendum [(Prov. XVII, 5)] .
Ille est dives in Ecclesia,
qui fide dives est; fideli enim totus mundus divitiarum
est. Quid mirum si mundum fidelis possidet,

qui possidet Christi haereditatem, quae pretiosior est
mundo? Sanguine pretioso redempti estis [(I Petr. I, 19)]
.
omnibus utique non solis pecuniosis dictum est. Sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.