PL 16, col. 1359

De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

imperatorem sibi, sed tamquam parentem publicum
obisse domestico fletu doloris illacrymant, suaque
omnes funera dolent. Amisimus enim imperatorem in
quo duo pariter acerbant dolorem, annorum immaturitas,
et consiliorum senectus. In his ego fleo, sicut
dixit Propheta: Oculi mei caligaverunt a fletu; quia elongavit
a me, 1175 qui consolabatur me [(Thren. I, 16)]
.
Oculi mei non solum corporis, sed etiam mentis
hebetati sunt, et quadam caecitate omnis sensus
obductus est; quoniam ereptus est mihi, qui convertit
animam meam, et ad spem maximam de summa
rerum desperatione revocavit.
4.
Audite, omnes populi, et videte dolorem meum.
Virgines meae et juvenes mei abierunt in captivitatem [(Ibid., 18)]
:
sed cognito quod de Valentiniani essent

partibus, liberi reverterunt. Militavit hostis barbarus
imperatori adolescenti, et suae oblitus victoriae,
memor fuit imperialis reverentiae. Laxavit sponte
quos ceperat, excusans quod ignorasset Italo. Nos
adhuc murum Alpibus addere parabamus: Valentiniani
gratia non exspectavit Alpium vallum, fluenta
amnium, aggeres nivium, sed Alpes et fluvios supergressa,
muro nos sui imperii protexit. Unde prophetici
Threni mihi utendum videtur exordio: Quomodo
moeret Italia, quae abundabat gaudiis? Plorans
ploravit in nocte, et lacrymae illius in maxillis
ejus. Non est qui eam consoletur ab omnibus qui diligunt
eam. Omnes qui amant illam, despexerunt eam.
Omnis populus ejus ingemiscentes [(Ibid., II)]
.
5.
Et quia de Hierusalem dictum est: Plorans ploravit

in nocte; et nostra Hierusalem, id est, Ecclesia,
ploravit in nocte; quoniam qui eam splendidiorem
fide sua et devotione faciebat, occubuit. Merito ergo
plorans ploravit, et adhuc lacrymae ejus in maxillis
ejus. Ubertatem quidem fletuum solet vultus humescentis
declarare infusio, cum lacrymis genae rorant;
sed quia scriptum est: Genae ejus sicut phialae aromatis
gignentes unguentaria, labia ejus lilia distillantia myrrham
plenam [(Cant. V, 13)]
; mystica Ecclesiae gratia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.