PL 16, col. 1362

De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

habebit superiorum indulgentiam peccatorum, quae
fuerit vel poenitendi confessus affectu, vel corrigendi
aversatus ingenio. Sed huic cum plurimis veniae societas
emerendae; plurimi enim sunt qui se a
peccatis et lubrico juventutis in senectute revocare
potuerunt: rarus autem qui in juventute grave jugum
seria sobrietate portaverit. Hoc est illud jugum,
de quo Dominus in Evangelio ait: Venite ad me, omnes
qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam;
tollite jugum meum super vos [(Matth. XI, 28, 29)]
. Si
quis ergo antequam gravi oneretur peccatorum sarcina,
tulerit jugum in juventute, singulariter sedebit:
non cum plurimis conferendus, sed cum illo
qui potest dicere: Quoniam tu singulariter in spe
constituisti me [(Psal. IV, 10)]
.

11.
Sed forte dicas: Quomodo jugum grave dicit
Hieremias, cum in Evangelio Dominus dixerit: Jugum
meum suave et onus meum leve est [(Matth. XI,
29)]
? Ac primo disce, quia Graecus jugum tantummodo
posuit, non addidit grave. Tamen et illud adverte,
quia etsi ita esset in Threnis [(Thren. III, 27)] , in Evangelio
tamen jugum suave dixit, et onus leve, non jugum
leve. Potest enim grave jugum Verbi esse, sed
suave: grave adolescenti, grave juveni, cujus aetas
est florulentior; ut nolit jugo Verbi subjiciendam
animi praebere cervicem. Potest et grave Verbi jugum
videri propter onera disciplinae, austeritatem
correctionis, pondus abstinentiae, restrictionemque
lasciviae; suave tamen esse fructu gratiae, spe remunerationis
aeternae, purioris conscientiae suavitate.

Tamen jugum Verbi suave dixit, onus obedientiae
leve; quoniam ei qui jugum Verbi patienti cervice
susceperit, disciplinae onus grave esse non poterit.
12.
Qui ergo tulerit a juventute jugum, singulariter
sedebit, et silebit, revelata sibi gaudens divinae
remunerationis aeterna mysteria. Aut certe silebit,
non opus habens excusatione peccati, quod matura
confessione praevenit, et propera correctione deposuit.
Non enim dicitur huic: Quae in juventute non
congregasti, quomodo invenies in senectute [(Eccl. XXV,
5)]
? Potest autem et sic intelligi, quoniam qui cito
portaverit jugum Verbi, hoc est, a juventute, non se
miscebit cum juvenibus, sed sedebit seorsum et silebit;

donec plena se perfectione virtutis erudiat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.