PL 16, col. 1366
De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
est? Praeterita, inquit, non queunt solvere, nova poterunt
sustinere? Ex hoc laudant provinciae Julianum:
et ille quidem in robusta aetate, iste in processu
adolescentiae; ille plurima reperit, et exhausit
omnia; iste nihil invenit, et omnibus abundavit.
22.
Audivit in Transalpinis partibus positus, ad
Italiae fines barbaros propinquasse: sollicitus ne
alieno hoste suum regnum attentaretur, venire properabat,
cupiens dimittere Gallicana otia, et pericula
nostra suscipere.
23.
Haec mihi cum aliis communia. Illa privata,
quod saepe me appellabat absentem, et a me initiandum
se sacris mysteriis praeferebat. Quin etiam
cum rumor quidam ad Viennensem pertulisset urbem,
quod invitandi ejus ad Italiam gratia eo pergerem;
quam gaudebat, quam gratulabatur me sibi
optato adfore! Mora ei adventus mei prolixior videbatur.
Atque utinam adventum ipsius nullus praevenisset
nuntius!
24.
Jam promiseram me profecturum, respondens
vel honoratis petentibus, vel praefecto, ut tranquillitati
Italiae consuleretur, me sicut superfluo ingerere
non possem propter 1181 verecundiam,
ita necessitatibus non defuturum. Confirmatum hoc
erat: ecce postridie litterae de instruendis mansionibus,
invectio ornamentorum regalium, aliaque
ejusmodi quae ingressurum iter imperatorem significarent.
Quibus rebus ab ipsis a quibus fuerant postulata,
intermissa legatio est.
25.
Reus mihi videbar speratae meae praesentiae
nec impletae: sed utinam viventi tibi hunc deberem
reatum! Excusarem quod nulla tua audissem pericula,
nullas tuas accepissem litteras, quod non potuissem
propriis animalibus occurrere, etiamsi iter
ingressus essem. Itaque securus veniae, dum dies
subduco, adventus tui iter lego; ecce rescriptum